monumenta.ch > Cassianus > 22
Cassianus, Collationes, 1, 3, XXI. Obiectio super liberi arbitrii potestate. <<<    

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT XXII. Responsio, quod liberum arbitrium nostrum adiutorio Domini semper indigeat.

1 Paphnutius: Acute quidem considerastis hoc quod dicitur, Si audisset me; sed nequaquam quis sit qui ad audientem vel non audientem loquatur, attenditis; nec illud quod sequitur, pro nihilo utique inimicos eius humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. Nemo igitur haec, quae protulimus ut nihil geri sine Domino probaremus, prava interpretatione detorquens, ad defensionem liberi arbitrii ita conetur assumere, ut ab homine gratiam Dei provisionemque quotidianam tentet auferre, per hoc quod dicitur, Et non audivit populus meus vocem meam; et iterum, Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset, etc.
2 ; sed respiciat quod, sicut liberi arbitrii facultas populi inobedientia comprobatur, ita quotidiana circa eum provisio Dei clamantis quodammodo et monentis ostenditur. Cum enim dicit: Si populus meus audisset me, priorem utique se locutum eis evidenter ostendit, quod fieri a Domino non solum per legem scriptam litteris, verum etiam quotidianis monitis solet, secundum illud quod per Isaiam dicitur: Tota die expandi manus ad populum non credentem mihi, sed contradicentem (Isaiae LXV). Utrumque ergo potest hoc testimonio comprobari quod dicitur: Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset, pro nihilo utique inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
3 Nam sicut liberum arbitrium per inobedientiam populi demonstratur, ita dispensatio Dei et auxilium eius versiculi ipsius initio declaratur ac fine, cum se et priorem locutum fuisse testatur, et postea inimicos eius humiliaturum, si ab eodem fuisset auditus. Nos enim per haec quae protulimus, non liberum arbitrium hominis volumus submovere sed huic adiutorium et gratiam Dei per singulos dies ac momenta necessariam comprobare.
4 His nos sermonibus eruditos abbas Paphnutius e sua cella non tam alacres quam compunctos corde ante medium noctis emisit, hoc nobis praecipuum sua collatione conferens, ut cum per abrenuntiationis primae consummationem, quam toto virtutis nisu studebamus implere, attingenda nobis perfectionis culmina crederemus, inciperemus agnoscere necdum nos coepisse monachorum fastigia somniare: quippe qui de secunda abrenuntiatione Patrum in coenobiis eruditi, tertiam in qua omnis perfectio continetur, quaeque illas inferiores duas multis modis praecedit, ne auditu quidem nos antea percepisse nossemus.
Cassianus HOME

bav560.40 csg574.79 ubbB_V_0013.40v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik