monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, Collationes, 1, 3, XX. Quod nihil in hoc mundo sine Deo geratur. <<<     >>> XXII. Responsio, quod liberum arbitrium nostrum adiutorio Domini semper indigeat.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT XXI. Obiectio super liberi arbitrii potestate.

1 Germanus: Hoc testimonium apertissime liberum demonstrat arbitrium, quo dicitur: Si populus meus audisset me; et, non audivit populus meus vocem meam. Cum enim dicit si audisset, ostendit in potestate illius fuisse vel acquiescendi vel non acquiescendi iudicium. Quomodo igitur non in nobis nostra salus est collocanda, cum vel audiendi vel non audiendi ipse nobis concesserit facultatem?
Cassianus HOME

bav560.40 csg574.79 ubbB_V_0013.40v