1 | Credere tamen inconcussa fide nos convenit, nihil sine Deo prorsus in hoc mundo geri. Aut enim voluntate eius aut permissu agi universa fatendum est, ut scilicet haec quae bona sunt, voluntate Dei perfici auxilioque credantur; quae autem contraria sunt, permissu; cum pro nequitiis ac duritia cordis nostri deserens nos divina protectio, diabolum nobis vel ignominiosas corporis passiones patitur dominari. Quod etiam Apostoli vocibus evidentissime perdocemur, dicentis: Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominiae [Rom. I]. Et iterum: Quia non crediderunt [Lips in marg. probaverunt] Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt (Ibid.). Ipse quoque Dominus per Prophetam ait: Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. |