monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, Collationes, 1, 3, XVIII. Quod perpetuitas timoris Domini nobis a Domino conferatur. <<<     >>> XX. Quod nihil in hoc mundo sine Deo geratur.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT XIX. Quod initium voluntatis bonae et consummatio eius a Domino sit.

1 Quibus manifestissime perdocemur, et [Consonat huic similis et diserta sententia abbatis Chaeremonis collatione 13, quam et D. Prosper valde commendat, ut basim et fundamentum totius disputationis adversus Pelagianos et Semipelagianos, quae sic habet (Cap. 3): Non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium, qui nobis et initia sanctae voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quae recte cupimus tribuit peragendi, etc.; a qua tamen sententia catholica recessisse aut deflexisse visus idem ipse collator tota sua consequenti disputatione et collatione de protectione Dei et libero arbitrio. Unde merito a D. Prospero redargutus, et a Gelasio pontifice aliisque notatus est, ut ibidem Deo favente videbitur.] initium voluntatis bonae nobis Domino inspirante concedi, cum aut per se, aut per exhortationem cuiuslibet hominis, aut per necessitatem nos ad salutis attrahit viam, et perfectionem virtutum ab eodem similiter condonari; [Nostrum intellige non excludendo gratiam, sed eam supponendo. Illud enim Pelagianum est, hoc catholicum, ut patet ex iis quae dicta sunt lib. XII Institut. (Cap. 13 et sequent.), et clarius patebit ex toto decursu collationis decimae tertiae, ubi hoc argumentum accurate tractatur. Non ergo hic separari debet id quod nostrum est ab eo quod Dei est (si catholice exponere velimus) quasi ex nobis ipsis, seu nostris viribus absque speciali et supernaturali Dei auxilio possimus eidem vocanti assentiri et cooperari, ac per hoc vitam aeternam promereri, qui fuit error Pelagianorum aut Semipelagianorum; sed nostrum intelligitur, quia ex nostro pendet consensu et cooperatione cum gratia divina.] nostrum vero hoc esse, ut exhortationem auxiliumque Dei vel remissius vel enixius exsequamur, et pro [Lips. in marg. per] hoc nos vel remunerationem vel supplicia dignissima promereri, quod eius dispensationi ac providentiae, erga nos benignissima dignatione collatae, vel negleximus vel studuimus nostrae obedientiae devotione congruere.
2 Quod evidenter in Deuteronomio aperteque describitur: Cum, inquit, introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Ethaeum, et Gergesaeum, et Amorrhaeum, Chananaeum, et Pheresaeum, Evaeum et Iebusaeum, septem gentes multo maioris numeri, et robustiores te, tradideritque eas tibi, percuties eas usque ad internecionem; non inibis cum eis foedus, neque sociabis cum eis coniugia [Deuter. VII]. Quod igitur introducuntur in terram repromissionis, quod delentur gentes multae coram eis, quod traduntur in manus eorum nationes maioris numeri, et robustiores quam populus Israel, Dei esse gratiam Scriptura pronuntiat. Utrum autem percutiat eas Israel usque ad internecionem, an reservet eas et parcat, et utrum ineat cum eis foedus, et utrum non societ cum eis coniugia, an societ, ipsorum esse testatur.
3 Quo testimonio manifeste discernitur [Ita enim haec duo coniuncta sunt in opere nostrae iustificationis et salutis, ut utrique suas partes tribuere debeamus, potiores tamen divinae gratiae. Quod a D. Prospero egregie explicatur his verbis (Lib. II de Vocat. gent. cap. 26): Gratia quidem Dei in omnibus iustificationibus principaliter praeeminet, suadendo exhortationibus, monendo exemplis, terrendo periculis, incitando miraculis, dando intellectum, inspirando consilium, corque ipsorum illuminando, et fidei affectionibus imbuendo. Sed etiam voluntas hominis subiungitur ei, atque coniungitur, quae ad hoc praedictis est excitata praesidiis, ut divino in se cooperetur operi, et incipiat exercere ad meritum quod superno semine concepit ad studium; de sua habens mutabilitate si deficit, de gratiae opitulatione si proficit; quae opitulatio per innumeros modos sive occultos, sive manifestos, omnibus adhibetur; et quod a multis refutatur, ipsorum est nequitiae; quod autem a multis suscipitur, et gratiae est divinae et voluntatis humanae.] quid libero arbitrio, quidve dispensationi vel quotidiano adiutorio Domini debeamus ascribere, et quod divinae sit gratiae praestare nobis occasiones salutis et proventus secundos atque victoriam; nostrum vero esse ut concessa Dei beneficia vel intentius vel segnius exsequamur. Quam rationem etiam in illorum caecorum curatione satis evidenter videmus expressam.
4 Quod enim transiit ante eos Iesus, divinae providentiae et dignationis est gratia. Quod vociferantur, et dicunt: Miserere nostri, Domine, fili David [Matth. XX], [Non aliter quam cooperante gratia Dei, cuius etiam donum est ipsa fides, ut superius visum est. Quod enim vel caeci, ut a Christo illuminarentur, clamaverunt, Miserere nostri, fili David, vel quod e decem leprosis mundatis unus dumtaxat redierit, ut daret gloriam Deo, non sine speciali Dei auxilio, motione, inspiratione factum est. Verum huius rei plenior tractatio ad collationem tertiam decimam referenda est.] fidei ipsorum et credulitatis est opus. Quod visum recipiunt oculorum, divinae miserationis est munus. Quod autem etiam post perceptionem cuiuslibet muneris tam gratia Dei quam ratio liberi arbitrii perseveret, leprosorum quoque decem qui pariter curati sunt declarat exemplum (Lucae XVII). Ex quibus dum unus per arbitrii sui bonum gratiarum restituit actionem, Dominus novem inquirens, unumque collaudans, sollicitudinem adiutorii sui etiam circa immemores beneficiorum suorum iugem retinere se monstrat.
5 Hoc ipsum enim visitationis suae donum est, quod vel suscipit et approbat gratum, vel requirit ac reprehendit ingratos.
Cassianus HOME

bav560.37 csg574.76 ubbB_V_0013.40r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik