monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, Collationes, 1, 3, XVII. Quod moderatio et tolerantia tentationum nobis a Domino tribuatur. <<<     >>> XIX. Quod initium voluntatis bonae et consummatio eius a Domino sit.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT XVIII. Quod perpetuitas timoris Domini nobis a Domino conferatur.

1 Ipsum denique [Timorem Domini inter dona Spiritus sancti numerat Isaias cap. XI. Quod non solum de timore filiali intelligitur, quo quis metuit Deum offendere et per offensam ab eo separari, verum etiam de timore servili, quo quis a peccato retrahitur; non quatenus servilis est, id est, quatenus coniunctum habet peccandi affectum, sed quatenus timor quidam est, per quem proposita comminatione poenae retrahitur quis ab opere peccati, cui poenam illam novit esse constitutam. Hunc enim timorem secundum se malum non esse, quin immo donum Dei esse, docet Apostolus Rom. VIII. Dicens enim: Non iterum accepistis spiritum servitutis in timore, haud obscure significat et a Spiritu sancto hunc timorem proficisci, et ab eo quibusdam aliquando datum fuisse, scilicet populo Iudaico in ipsa legis acceptione. Rursus II Timoth. I. cum ait: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, eum videlicet qui olim datus fuerat Iudaeis. Eodem spectat illud Isaiae XXVI: A timore tuo, Domine, concepimus et peperimus Spiritum salutis. Denique sic inter Dei dona commendatur hic timor, ut secundum quorumdam expositionem dicatur Initium sapientiae (Psal. CXI et Proverb. II; concil. Trident. ss. 6 c. 6 et can. 2). Sic enim D. Augustinus et Beda exponit.] timorem Dei, quo firmiter eum tenere possimus, a Domino nobis infundi, Ieremias propheta ex persona Dei manifeste testatur, ita dicens: Et dabo eis cor unum, et animam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos, et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere, et timorem meum dabo in corda eorum, ut non recedant a me [Ierem. XXXII]. Ezechiel quoque: Et dabo eis cor novum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum, et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum (Ezechiel. XI et XXXVI).
Cassianus HOME

bav560.37 csg574.76 ubbB_V_0013.39v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik