monumenta.ch > Cassianus > 4 > 17
Cassianus, Collationes, 1, 3, XVI. Quod ipsa fides a Domino concedatur. <<<     >>> XVIII. Quod perpetuitas timoris Domini nobis a Domino conferatur.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT XVII. Quod moderatio et tolerantia tentationum nobis a Domino tribuatur.

1 Summam quoque tolerantiae, qua tentationes illatas sustinere possimus, non tam in nostra virtute quam in Dei misericordia et moderatione consistere beatus Apostolus ita pronuntiat: Tentatio vos non [Ita nunc in Vulgata editione legitur. At in nonnullis antiquioribus est apprehendit, ut in Graeco εἴληφεν. Et Cyprianus lib. III ad Quirinum: Tentatio vos non occupavit, nisi humana. Quam lectionem veram et germanam esse contendit Cassianus libro quinto Institutionum capite decimo sexto his verbis: Hoc Apostoli testimonium non intelligentes quidam posuerunt pro indicativo optativum modum, id est: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana, quod ab ipso magis dici manifestum est, non optantis, sed pronuntiantis affectu. Haec ipse. Unde mirum est hic a seipso dissentire, et aliam lectionem sequi. Quod vero hic sequitur: sed faciet cum tentatione etiam exitum (Graece ἔκβασιν), sic citat hunc locum divus Hieronymus in cap. II Ionae. Cyprianus vero: Faciet cum tentatione et evadendi facultatem. Cum autem ἐκβαίνειν significet ultra prosequi, et promovere, recte etiam vertit vulgatus interp.: Faciet cum tentatione proventum.] apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus, qui non permittet vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut sustinere possitis [I Cor. X]. Deum quoque aptare sive confirmare animos nostros ad omne opus bonum, et operari in nobis ea quae sibi sunt placita, idem Apostolus docet: Deus autem pacis qui eduxit de tenebris pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Iesum Christum, aptet vos in omni bono faciens in vobis quod placet coram se [Heb. XIII]. Quod etiam Thessalonicensibus ut eveniat ita precatur dicens: Ipse autem Dominus Iesus Christus et Deus Pater noster qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono [II Thess. II].
Cassianus HOME

bav560.36 csg574.76 ubbB_V_0013.39v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik