Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT XVI. Quod ipsa fides a Domino concedatur.
1 | In tantum autem universa quae ad salutem pertinent apostoli sibimet a Domino largita senserunt, ut ipsam quoque fidem praestari sibi a Domino postularent, dicentes, Domine, auge nobis fidem; plenitudinem eius non libero arbitrio praesumentes, sed Dei sibi credentes munere conferendam. |
2 | Denique docet nos idem auctor salutis humanae, quam ipsa fides nostra lubrica sit, et infirma, et nequaquam sibi sufficiens, nisi fuerit auxilio Domini roborata, dicens ad Petrum: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret vos tamquam triticum; sed ego rogavi Patrem meum ne deficeret fides tua. Quod alius in semetipso sentiens fieri, et quodammodo fidem suam infidelitatis fluctibus ad perniciosi naufragii videns scopulos perurgeri, ad eumdem Dominum auxilium fidei suae postulans dicit: Domine, adiuva infidelitatem meam [Marc. IX]. In tantum itaque senserunt evangelici et apostolici viri universa quae bona sunt auxilio Domini consummari, et ne ipsam quidem fidem suam confessi sunt illaesam se posse suis viribus vel arbitrii libertate servare, ut hanc vel adiuvari in se, vel donari sibi, a Domino postularent. Quae si in Petro, ne deficeret, Domini egebat auxilio, quis erit tam praesumptor et caecus, qui se ad huius custodiam quotidiano Domini credat adiutorio non egere? |
3 | praesertim cum ipse Dominus in Evangelio hoc ipsum evidenter expresserit dicens: Sicut palmes non potest fructum facere a semetipso nisi in vite manserit, ita et vos nisi in me manseritis. Et iterum: Quia sine me nihil potestis facere [Ioan. XV]. Quam sit igitur ineptum ac sacrilegum quidquam de bonis actibus nostrae industriae, et non Dei gratiae vel adiutorio, deputare, manifeste probatur, Dominica protestante sententia, sine sua inspiratione, vel cooperatione spiritales fructus exhibere neminem posse: Omne enim datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Iacobi I). Zacharias quoque, Quia si quid bonum, ipsius est; et si quid optimum, ab ipso [Zach. IX]. Et ideo constanter beatus Apostolus: Quid enim habes quod non accepisti? |
4 | quod si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV]? |