monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, Collationes, 1, 3, XIV. Quod scientia legis magisterio et illuminatione Domini conferatur. <<<     >>> XVI. Quod ipsa fides a Domino concedatur.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT XV. Quod intellectus, quo mandata Dei possimus agnoscere, et bonae voluntatis affectus a Domino donetur.

1 Ipsum etiam intellectum beatus David, quo mandata Dei possit agnoscere, quae utique in libro legis noverat esse perscripta, a Domino postulat promereri, dicens: Servus tuus ego sum, da mihi intellectum, ut discam mandata tua [Psal. CXVIII]. Qui utique et intellectum semel sibi per naturam praestitum possidebat, notitiam quoque mandatorum Dei, quae descripta tenebantur in lege, utique habebat in promptu: et tamen ut hanc plenius apprehendat, Dominum deprecatur, sciens nequaquam sibimet sufficere posse id quod per naturam conditionis insertum est, nisi quotidiana Domini illuminatione, ad intelligendam spiritaliter legem ac mandata eius apertius agnoscenda, sensus ipsius ab eodem fuerit illustratus; ipso etiam Vase electionis hoc quod dicimus clarius praedicante, Deus est enim qui operatur in nobis et velle, et perficere pro bona voluntate [Philip. II]. Et rursum, Intellige quae dico, dabit enim tibi Dominus intellectum [II Tim. II]. Quid potuit apertius dici, quam ut et bonam voluntatem nostram et operis consummationem a Domino in nobis pronuntiaret impleri?
2 Et iterum, Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini [Philip. I]. Hic quoque et initium conversionis ac fidei nostrae, ac passionum tolerantiam donari nobis a Domino declaravit. Quod intelligens David quoque similiter orat sibi hoc ipsum Domini miseratione concedi, dicens: Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis [Psal. LXVII]; ostendens non sufficere sibi salutis principia dono Dei gratiaque collata, nisi fuerint eadem miseratione ipsius et quotidiana opitulatione perfecta.
3 Non enim liberum arbitrium, sed Dominus solvit compeditos; non nostra virtus, sed Dominus erigit elisos; non lectionis industria, sed Dominus illuminat caecos, quod Graece dicitur, [Sic illum psal. versicul. Graeci interpretantur de illustratione mentis et conversione voluntatis, ut illuminare sit sapientes facere (LXX Interpret.) Hebraei tam de caecitate et illuminatione spiritali quam corporali (De Hieronym. in cap. LIV Isaiae).] Κύριος σοφοῖ τύφλους, id est, Dominus sapientes facit caecos; non nostra cautio, sed Dominus custodit advenas [Psal. CXLV]; non nostra fortitudo, sed Dominus allevat sive suffulcit omnes qui corruunt [Ps. CXLIV]. Haec autem dicimus, non ut studium nostrum vel laborem atque industriam quasi inaniter et superflue impendendo vacuemus; sed ut noverimus nos sine auxilio Dei, nec adniti posse, nec efficaces nostros esse conatus ad capessendum tam immane praemium puritatis, nisi nobis adiutorio Domini ac misericordia fuerit contributum.
4 Equus enim paratur in diem belli, a Domino autem est adiutorium (Proverb. XXI), quia non est in fortitudine potens vir [I Reg. II]: et mendax equus ad salutem [Psal. XXXII], ut qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I]. Oportet igitur nos semper cum beato David canere, Fortitudo mea et laudatio mea, non liberum arbitrium, sed Dominus, et factus est mihi in salutem [Psal. CXVII]. Quod doctor quoque gentium non ignorans idoneum se factum ministerio novi Testamenti, non suo merito nec sudore, sed Dei miseratione, proclamat: Non quod simus, inquit, idonei cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est [II Cor. III]. [En aliud singulare et evidens argumentum quo probatur Cassianum non Graece, sed Latino idiomate has collationes descripsisse, quod et Cuychius et Ciaconius annotarunt. Nam si Graece scriberet, Graecam vocem quae apud Apostolum una est, ἱκανότης, simpliciter exprimeret, nec de vocibus Latinis inter se collatis scrupulum moveret, alteram alteri praeferendo. Caeterum qua ratione dicatur minus Latine, sed expressius dici, Idoneitas nostra, quam sufficientia nostra, ex Deo est, grammaticis expendendum et examinandum relinquo. Mihi certe potius contrarium videtur, et minus fortasse Latine, sed tamen expressius dici, si vis vocum attendatur: Sufficientia nostra ex Deo est, quam: Idoneitas nostra ex Deo est. Sed quia superius verba Apostoli ita citaverat: Non quod simus idonei cogitare, etc., ideo dicit expressius dici: Idoneitas nostra ex Deo est. Nimirum ut verba verbis respondeant. At Vulgata versio nunc habet: Non quod sufficientes simus, etc., quibus sequentia apte respondent.] Quod minus Latine, sed expressius dici potest, Idoneitas nostra ex Deo est.
5 Denique sequitur, Qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti [II Cor. X].
Cassianus HOME

bav560.33 csg574.73 ubbB_V_0013.38v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik