monumenta.ch > Cassianus > 5 > 6 > 10 > 4 > 2 > 17 > 3 > 16 > 25 > 7 > 2 > 15 > 35 > 23 > 1 > 16 > 10 > 11 > 12 > 28 > 22 > 20 > 27 > 14
Cassianus, Collationes, 1, 3, XIII. Quod directio vitae nostrae ex Deo sit. <<<     >>> XV. Quod intellectus, quo mandata Dei possimus agnoscere, et bonae voluntatis affectus a Domino donetur.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT XIV. Quod scientia legis magisterio et illuminatione Domini conferatur.

1 Legis quoque ipsius scientiam non lectionis industria, sed magisterio et illuminatione Dei quotidie desiderant adipisci, dicentes ad eum: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me [Psal. XXIV]. Et, Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua [Psal. XVIII]. Et, Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu [Psal. CXLVI]. Et iterum: Qui doces hominem scientiam [Psal. XCIII].
Cassianus HOME

bav560.32 csg574.73 ubbB_V_0013.38v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik