1 | Nec sane umquam viri sancti directionem viae, qua gradiebantur, ad profectum virtutum consummationemque tendentes, industria se propria obtinuisse testati sunt, sed eam potius a Domino precabantur dicentes: Dirige me in veritate tua [Psal. XXIV], et, dirige in conspectu tuo viam meam [Psal. V]. Et, Notam fac mihi viam in qua ambulem [Psal. CXLII]. Alius autem non solum fide, sed etiam experimento, et quodammodo ipsa rerum natura, hoc ipsum se deprehendisse proclamat: Cognovi, Domine, quia non est in homine via eius, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos [Ierem. X]. Et ipse Dominus ad Israelem: Et dirigam eum ego, inquit, ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est (Oseae XIV). |