monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 1, 3, XI. Interrogatio de libero arbitrio hominis, et gratia Dei. <<<     >>> XIII. Quod directio vitae nostrae ex Deo sit.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT XII. Responsio de dispensatione divinae gratiae, manente arbitrii libertate.

1 Paphnutius: Hoc vos recte movisset, si in omni opere vel disciplina principium tantum esset ac finis, [Videtur hic Paphnutius quaestioni illi ita respondere, quasi initium quidem ac finem nostrae salutis et perfectionis, divinae gratiae, medietatem vero, hoc est, progressum, sive medium cursum nostri arbitrii viribus velit ascribi. At non aliud eum voluisse contendit D. Cuychius (Annotat. 5, in fine huius operis), quam initium iustificationis nostrae a solo Deo esse, sicut et donum perseverantiae usque in finem; progressum vero, sive augmentum gratiae, iustitiae, sanctitatis, et perfectionis, velut inter extrema medium (quod idcirco medietatem vocat), coniunctim et nostro arbitrio et divinae gratiae ascribendum. Unde consequens est ut illorum potius ineptam aut imperitam interrogationem voluerit redarguere, qui tantum initium ac finem nostrae salutis ac perfectionis Deo videbantur ascribere.] et non etiam quaedam medietas interesset. Itaque sicut occasionem salutis diversis modis Deum cognoscimus operari, ita nostrum est occasionibus a Divinitate concessis, vel enixius vel remissius famulari [Vide annotationem quintam Cuychii in fine operis]. Nam sicut Dei fuit vocantis oblatio, Exi de terra tua, ita Abrahae fuit exeuntis obedientia: et quemadmodum illud quod dicitur, Et veni in terram, obtemperantis fuit opus; ita illud quod additur, Quam tibi monstravero [Genes. XII], iubentis Dei, vel promittentis est gratia.
2 Certos tamen nos esse convenit, quod omnem virtutem indefessis conatibus exercentes, nequaquam diligentia vel studio nostro perfectionem possimus attingere; nec sufficiat humana sedulitas laborum merito ad tam sublimia beatitudinis praemia pervenire, nisi ea Domino nobis cooperante, et cor nostrum ad id quod expedit dirigente, fuerimus adepti; ideoque debemus cum David orantes momentis singulis dicere, Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea [Psal. XVI]; et, Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos [Psal. XXXIX]; ut nostrum arbitrium quod proclivius vel ignoratione boni vel oblectatione passionum fertur ad vitia, ille invisibilis rector mentis humanae ad virtutum potius studia contorquere dignetur.
3 Quod uno versiculo per Prophetam manifestissime legimus decantari: Impulsus versatus sum, ut caderem; in quo liberi arbitrii infirmitas designatur: Et Dominus suscepit me [Psal. CXVII]; rursum adiutorium Domini iunctum eidem semper ostenditur, quo iam ne penitus libero collabamur arbitrio, cum titubasse nos viderit, porrectione quodammodo manuum suarum sustentat atque confirmat.
4 Et iterum: Si dicebam, motus est pes meus, lubrica scilicet arbitrii facultate, misericordia tua, Domine, adiuvabat me [Psal. XCIII], iterum mobilitati suae Dei coniunxit auxilium; quia ne moveretur pes fidei suae, non industriae propriae fuisse, sed misericordiae Domini confitetur. Et iterum: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, qui libero utique mihi nascebantur arbitrio, consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Ibid.), per tuam scilicet inspirationem venientes in cor meum, et reserantes contemplationem futurorum bonorum (quae pro tuo nomine laborantibus praeparasti), non solum abstulerunt omnem anxietatem cordis mei, verum etiam summam laetitiam contulerunt. Et rursum: Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea [Psal. XCIII]: liberi utique arbitrii pravitate se in inferno habitaturum fuisse testatur, nisi Domini fuisset adiutorio ac protectione salvatus.
5 A Domino enim, non a libero arbitrio gressus hominis dirigentur. Et cum ceciderit iustus, libero dumtaxat arbitrio non collidetur. Quapropter? quia Dominus supponit manum suam [Psal. XXXVI]. Hoc est apertissime dicere: Nullus iustorum sibi sufficit ad obtinendam iustitiam, nisi per momenta singula titubanti ei et corruenti fulcimenta manus suae supposuerit divina clementia, ne prostratus intereat penitus cum fuerit liberi arbitrii infirmitate collapsus.
Cassianus HOME

bav560.30 csg574.72 ubbB_V_0013.37v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik