1 | Germanus: [Vetus cantilena, seu cavillatio Pelagianorum: In quo consistit libertas arbitrii et ratio meriti, si omnia quae ad salutem nostram et perfectionem pertinent, divinae gratiae accepta referenda sint? de qua quaestione vide D. Hieronymum lib. I cap. 3 et lib. III cap. 2 adversus Pelagianos, Augustinum lib. de Gratia et Libero Arbitrio cap. 1, et Bernardum 3 tractatu de eodem argumento. Sed plenius de hac re agetur collat. 13.] In quo ergo liberum consistit arbitrium; nostrae quoque, quod laudabiles sumus, reputatur industriae, si Deus in nobis omnia quae ad nostram perfectionem pertinent, et incipit, et consummat? |