Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT X. Non posse quemquam primo tantum renuntiationis gradu esse perfectum.
1 | Has igitur visibiles mundi divitias relinquentes, non nostras, sed alienas abiicimus facultates, quamvis eas gloriemur vel nostro labore quaesitas, vel parentum ad nos haereditate transmissas. Nihil enim, ut dixi, nostrum est, nisi hoc tantum quod corde possessum, atque animae nostrae cohaerens, a nemine potest prorsus auferri. |
2 | De illis autem visibilibus divitiis ad eos qui illas tamquam proprias retentantes, communicare indigentibus nolunt, increpans loquitur Christus: Si in alienis fideles non fuistis: quod vestrum est, quis dabit vobis (Lucae XVI)? Evidenter igitur has divitias alienas esse, non solum quotidiana experientia docet, verum etiam sententia Domini ipsa appellatione significavit. |
3 | De visibilibus vero pessimisque divitiis loquitur Petrus ad Dominum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis [Matth. XIX]? qui utique nihil amplius quam vilissima conscissaque retia dimisisse noscuntur. Quae omnia nisi in hac abrenuntiatione vitiorum, quae vere magna et summa est, fuerint intellecta, nec pretiosum aliquid inveniemus apostolos reliquisse, nec Dominum habuisse, propter quod illis tantam beatitudinis gloriam largiretur, ut ab eodem mererentur audire: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel (Ibid.). Si igitur hi qui perfecte terrenas istas ac visibiles abdicant facultates, certis ex causis ad illam apostolicam charitatem [Al. claritatem] pervenire non possunt, nec illum sublimiorem paucorumque admodum renuntiationis gradum tertium expedito vigore conscendere queunt: quid illi de semetipsis iudicare debebunt, qui nec primam quidem, quae perfacilis est, perfecte arripientes, atque antiquas pecuniarum suarum sordes cum infidelitate pristina retentantes, nudo tantum sibimet autumant monachorum vocabulo gloriandum? |
4 | Ergo prima, quam diximus, abrenuntiatio rerum alienarum est, ideoque per se solam perfectionem renuntianti conferre non sufficit, nisi pervenerit ad secundam, quae vere abrenuntiatio rerum nostrarum est, quam adepti expulsione omnium vitiorum, tertiae quoque abrenuntiationis fastigia conscendemus; per quam non solum omnia quae in hoc mundo geruntur vel particulatim ab hominibus possidentur, verum etiam ipsam cunctorum elementorum plenitudinem, quae putatur esse magnifica, tamquam vanitati subiectam et mox transituram transcendentes animo ac mente despiciemus, intuentes dumtaxat, secundum Apostolum, non ea quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna [II Cor. II]: ut ita demum illud supremum mereamur audire quod dicitur ad Abraham, Et veni in terram quam tibi monstravero [Genes. XII]. Per quod evidenter ostenditur quod nisi quis tres superiores illas abrenuntiationes omni mentis ardore impleverit, ad quartum hoc pervenire non possit, quod remunerationis ac praemii vice taliter renuntianti tribuitur, id est, ut terram repromissionis mereatur intrare, nequaquam sibi iam vitiorum spinas ac tribulos germinantem, quae post expulsionem passionum cunctarum puritate cordis in hoc corpore possidetur, quam non virtus vel industria laborantis monstrabit ei, sed ipse Dominus ostensurum se esse promittit: Et veni, inquiens, in terram quam tibi monstravero. |
5 | Per quod manifeste probatur, et initium nostrae salutis Domini vocatione fieri dicentis, Exi de terra tua; et consummationem perfectionis ac puritatis ab eodem similiter tribui, cum dicit, Et veni in terram quam tibi monstravero, id est, non quam tu ex temetipso nosse, vel industria tua poteris reperire, sed quam ego tibi non solum ignoranti, sed etiam non inquirenti monstravero. |
6 | Ex quo manifeste colligitur quod quemadmodum inspiratione Domini provocati ad viam salutis accurrimus; ita etiam magisterio ipsius et illuminatione deducti, ad perfectionem summae beatitudinis pervenimus. |