monumenta.ch > Cassianus > 13 > 9
Cassianus, Collationes, 1, 3, VIII. De propriis divitiis, in quibus constat animae pulchritudo vel foeditas. <<<     >>> X. Non posse quemquam primo tantum renuntiationis gradu esse perfectum.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT IX. De tripartito genere divitiarum.

1 Tripartito enim modo in Scripturis sanctis intelliguntur divitiae, id est, malae, bonae, mediae. Malae quidem sunt de quibus dicitur, Divites eguerunt et esurierunt [Psal. XXXIII]. Et, Vae vobis, divites, quia recepistis consolationem vestram (Lucae VI). Quas etiam divitias abiecisse summa perfectio est. Ad quarum distinctionem sunt pauperes illi qui in Evangelio Domini voce laudantur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V]. Et in Psalmo: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum [Psal. XXXIII]. Et iterum: Pauper et inops laudabit nomen tuum [Psal. LXXIII]. Sunt etiam bonae, quas acquisisse magnae virtutis ac meriti est, quas vir iustus possidens collaudatur, dicente David: Generatio rectorum benedicetur, gloria et divitiae in domo eius, et iustitia eius manet in saeculum saeculi [Psal. CXI]. Et iterum: [De spiritualibus ac coelestibus divitiis etiam exponit D. Hieronymus, ut hic abbas: Possumus quidem, inquit (Epist. 39), proprias divitias intelligere, quae non de alieno, non de rapinis sunt, iuxta illud (Proverb. III): Honora Dominum de tuis iustis laboribus; sed melior est intelligentia, ut divitias proprias cognoscamus thesauros absconditos, quos nec fur possit suffodere, nec latro violentus eripere. Sic nempe apud Matthaeum Dominus dicit: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.] Redemptio animae viri propriae divitiae (Proverb. XIII). De quibus divitiis in Apocalypsi dicitur illi qui eas non habens vituperabiliter pauper et nudus est: Incipiam te, inquit, evomere ex ore meo, quia dicis quod dives sum et locuples, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus; suadeo tibi a me emere aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis [Apoc. III]. Sunt quoque mediae, id est, quae possunt vel bonae esse vel malae.
2 Ad utramque enim partem pro arbitrio vel qualitate utentium transferuntur; de quibus beatus Apostolus, Divitibus, ait, mundi huius praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat nobis abunde omnia ad fruendum; bene facere, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam [I Tim. VI]. Quas iterum dives ille in Evangelio retinens, ac nequaquam indigentibus subministrans, de cuius micis saturari pauper Lazarus ante fores eius expositus cupiebat, intolerandis gehennae ignibus, et aeterno deputatur ardori (Lucae XVI).
Cassianus HOME

bav560.26 csg574.69 ubbB_V_0013.36v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik