monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 1, 3, VII. Quemadmodum singularum renuntiationum sit appetenda perfectio. <<<     >>> IX. De tripartito genere divitiarum.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT VIII. De propriis divitiis, in quibus constat animae pulchritudo vel foeditas.

1 Festinare igitur debemus omni instantia, ut interior quoque noster homo vitiorum suorum divitias quas in anteriore conversatione contraxit, universas abiiciat atque dispergat, quae corpori atque animae iugiter cohaerentes proprie nostrae sunt, ac nisi adhuc in hoc corpore constitutis nobis abiectae fuerint et abscissae, etiam post excessum nos non desinent comitari: ut enim virtutes, vel ipsa charitas, quae earum fons est, in hoc saeculo conquisita, post finem quoque huius vitae pulchrum ac splendidum amatorem suum reddit; ita [Quomodo vitia, sive peccata obfuscent quodammodo (id est, metaphorice) mentes nostras coloribus tetris, videndus est D. Thomas Prima Secundae, quaestione octogesima sexta, ubi inter effectus peccati ponit maculam, quae ex peccato contrahitur in anima, dum nitore luminis naturalis et splendore divinae gratiae privatur. Unde Scriptura passim docet hominem inquinari peccatis, et ipsum peccatum metonymice vocat inquinamentum, sordes, maculam. Deuteron. XXXII: Peccaverunt ei, et non filii eius in sordibus. Isa. IV: Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion. Ezech. XXXVI: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Ephes. V: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem rugam, neque maculam.] vitia obfuscatam quodammodo mentem coloribus tetris, ad illam perennem commorationem infectamque transmittunt.
2 Pulchritudo enim vel foeditas animae, virtutum seu vitiorum gignitur qualitate. Ex quibus quidam attractus color, aut ita splendidam eam reddit ac pulchram, ut a Propheta mereatur audire, Et concupiscet rex decorem tuum [Psal. XLIV]; aut certe atram, fetidam atque deformem, ita ut ipsum fetorem propriae foeditatis ipsa confiteatur et dicat, Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae [Psal. XXXVII]. Ipse quoque Dominus ad eam [Ierem. VIII]: Quare, inquit, non est obducta cicatrix filiae populi mei?
3 Et idcirco hae sunt propriae nostrae divitiae, quae cum anima iugiter commorantur, quas nobis nullus regum, nullus hostium, nec conferre poterit, nec auferre. [Peccata, scilicet, et vitia in saeculo contracta, et in anima tamquam in scrinio recondita, per reatum scilicet et maculam. Divitiae, inquam, sunt, sed malae, ut exponit sequenti cap., et nostrae divitiae, quas ex nobis, id est, nostrae voluntatis arbitrio contrahimus et coacervamus, iuxta illud: Perditio tua ex te, o Israel. Huc referri potest illud Pauli ad Rom. II: Secundum duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius; et Iacobi V: Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Thesaurus siquidem congregatio est tam bonarum rerum quam malarum. Hinc apud Graecos: θησαυρὸς κακῶν.] Hae sunt propriae divitiae nostrae, quas ne ipsa quidem mors valebit ab anima separare, quibus vel renuntiantes ad perfectionem possumus pervenire, vel illigati aeterna morte mulctari.
Cassianus HOME

bav560.25 csg574.68 ubbB_V_0013.36r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik