monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 1, 3, VI. Expositio trium abrenuntiationum. <<<     >>> VIII. De propriis divitiis, in quibus constat animae pulchritudo vel foeditas.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT VII. Quemadmodum singularum renuntiationum sit appetenda perfectio.

1 Quapropter non multum proderit primam nos abrenuntiationem cum summa devotione fidei suscepisse, si secundam non eodem studio atque eodem impleverimus ardore. Et ita cum etiam hanc fuerimus adepti, ad illam quoque tertiam pervenire poterimus, qua de domo prioris nostri parentis egressi (quem ab exordio nativitatis nostrae secundum veterem hominem ac pristinam conversationem, quando eramus natura filii irae, sicut et caeteri [Ephes. II], patrem nobis fuisse meminimus) omnem mentis intuitum ad coelestia deflectimus.
2 De quo etiam patre ad Ierusalem, quae verum patrem Deum contempserat, dicitur: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea [Ezech. XVI]. Et in Evangelio, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere [Ioan. VIII]. Quem cum dimiserimus, de visibilibus ad invisibilia transmigrantes, cum Apostolo dicere poterimus: Scimus autem quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod habitationem habeamus ex Deo, domum non manufactam aeternam in coelis [II Cor. V]. Et illud quod paulo ante commemoravimus: Noster autem municipatus in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui reformavit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae [Philip. III]. Et illud beati David: Quia incola ego sum in terra, et peregrinus, sicut omnes patres mei [Psal. XXXVIII ] [et CXVIII], ut secundum Domini vocem tales efficiamur, quales illi de quibus haec Dominus ad Patrem in Evangelio loquebatur: De mundo hoc non sunt, sicut et ego non sum de hoc mundo [Ioan. XVII]. Et rursum ad ipsos apostolos: Si de hoc mundo essetis, mundus quod suum erat utique diligeret; sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de hoc mundo, propterea odit vos mundus [Ioan. XV]. Huius ergo renuntiationis tertiae veram perfectionem tunc merebimur obtinere, quando mens nostra, nullo carneae pinguedinis hebetata contagio, sed peritissimis elimationibus expolita ab omni affectu et qualitate terrena, per indesinentem divinarum meditationem Scripturarum spiritalesque theorias, ad illa quae invisibilia sunt eo usque transierit, ut circumdatam se fragilitate carnis ac situ corporis, supernis et incorporeis intenta, non sentiat; atque in huiusmodi rapiatur excessus, ut non solum nullas voces auditu corporali recipiat, nec intuendis praetereuntium hominum imaginibus occupetur, sed ne adstantes quidem arborum moles et ingentes materias obiectas oculis carnis aspiciat. Cuius rei fidem atque virtutem nemo nisi is capiet solus, qui haec quae dicuntur experientia magistrante perceperit; cuius videlicet ita Dominus oculos cordis de universis praesentibus avocarit, ut ea non tamquam transitura, sed iam quasi non existentia reputans et velut inanem fumum, in nihilum resoluta conspiciat; ambulansque ut Enoch cum Deo, ac de humana conversatione moribusque translatus, non inveniatur in praesentis saeculi vanitate.
3 Quod in illo etiam corporaliter factum lectio Geneseos ita commemorat: Ambulavitque [Duo fuerunt Enoch sive Henoch, alter filius Cain, Genes. IV, alter filius Iared, de genere Seth, et septimus ab ipso, Genes. V, de quo hic agitur: cuius insignes praerogativae tres in Scripturis traduntur. Prima quod ambulavit cum Deo, sive coram Deo, phrasi Hebraica, qua singularis eius erga Deum pietas et vitae sanctitas designatur (August. XV de Civit. Dei cap. 19). Idem enim est ambulare cum Deo vel coram Deo, ac ambulare in via Domini vel in praeceptis eius; aut placere Deo, sicut LXX interpretes pro eo verterunt: Placuit Deo. Unde et Abrahae dixit Deus: Ambula coram me, et esto perfectus (Gen. VII). Secunda, quod sit a Deo translatus. Ait enim Scriptura: Et non apparuit, quia tulit eum Deus. Gen. V; et Eccles. XLIV: Enoch placuit Deo, et translatus est in Paradisum, etc. Tertia, quod adhuc superstes sit, et necdum mortuus, nec usque ad consummationem saeculi credatur moriturus. Disertis verbis ait Apostolus ad Hebraeos: Fide Enoch translatus est, ne videret mortem (Heb. XI). Unde aperte colligitur Enoch nondum esse mortuum; sed moriturum tamen aliquando, quia iuxta generalem Dei sententiam: Statutum est omnibus hominibus semel mori. Heb. IX (Gen. II). Vide S. Thomam in Epist. ad Hebraeos, et Pererium in Genesim.] Enoch cum Deo, et non inveniebatur, quia transtulit eum Deus [Genes. V]. Apostolus quoque ait: Fide Enoch translatus est, ut non videret mortem [Heb. XI]. De qua morte Dominus in Evangelio: Qui vivit, inquit, et credit in me, non morietur in aeternum [Ioan. XI]. Quapropter festinare debemus, si perfectionem veram desideramus attingere, ut quemadmodum corpore parentes, patriam, divitias mundi, voluptatesque despeximus, ita etiam corde haec omnia relinquentes, nulla rursus ad ea quae dimisimus concupiscentia revertamur: sicut illi qui educti per Mosen, cum utique corpore non redissent, corde tamen reversi dicuntur in Aegyptum, relicto scilicet Deo, qui eos eduxerat cum tanta virtute signorum, idola Aegypti quae contempserant venerantes, sicut Scriptura commemorat: [Videtur Auctor haec verba tamquam e Scriptura citare, quae tamen in editione vulgata non habentur, nec apud alium auctorem reperire potui.] Et reversi sunt cordibus suis in Aegyptum, dicentes ad Aaron, fac nobis deos qui praecedant nos; ne cum illis etiam pariter condemnemur, qui in eremo commorantes, post escam mannae coelestis desideraverunt vitiorum fetidos, ac sordidae vilitatis cibos, nosque cum eis similiter murmurare videamur.
4 Bene nobis erat in Aegypto, ubi sedebamus super ollas carnium et comedebamus cepas et allia, et cucumeres, et pepones [Exod. XVI, ] [Num. XI]. Quae figura licet in illo praecesserit populo, tamen nunc quoque eam quotidie in nostro ordine ac professione videmus impleri. Omnis enim quicumque post renuntiationem mundi huius ad antiqua revertitur studia, et ad pristina desideria revocatur, haec eadem cum illis opere ac mente proclamat, dicens: Bene mihi erat in Aegypto. Quorum vereor ne tanta invenienda sit multitudo, quantas tunc sub Mose praevaricantium turbas legimus exstitisse.
5 Nam cum sexcenta millia armatorum de Aegypto denumerentur egressa, ex his non sunt amplius quam duo tantum terram promissionis ingressi [Num. XIV]. Unde [Id est, satagendum, providendum, laborandum, ut superius collat. 1 cap. 17, et rursus infra cap. sequenti: Festinare igitur debemus.] festinandum nobis est, ut a paucis ac rarissimis sumamus exempla virtutum, quia secundum illam quam diximus figuram, in Evangelio quoque multi vocati, pauci autem dicuntur electi [Matth. XX ] [et XXII]. Nihil ergo nobis proderit abrenuntiatio corporalis, et localis quodammodo ex Aegypto transmigratio, si renuntiationem cordis, quae sublimior et utilior est, non valuerimus similiter obtinere.
6 De illa enim quam diximus abrenuntiatione corporali, ita pronuntiavit Apostolus: Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et tradidero corpus meum, ut ardeam; charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest [I Cor. XIII]. Quod beatus Apostolus numquam dixisset, nisi quia futurum in spiritu praevidebat ut aliqui, facultatibus universis in pauperum alimenta dispersis, ad perfectionem evangelicam et charitatis arduum culmen pervenire non possent; quia scilicet pristina vitia morumque incontinentiam, vel superbia vel impatientia dominante, in suis cordibus retinentes, nequaquam se ab illis expurgare curarent, et ob id ad charitatem Dei, quae numquam cadit, minime pervenirent. Qui utique inferiores effecti hoc secundo renuntiationis gradu, multo minus illum tertium, qui proculdubio est sublimior, apprehendunt.
7 Diligentius tamen etiam hoc mente perpendite, quod non simpliciter dixerit, Si distribuero facultates meas; videretur enim de illo forte dixisse qui necdum evangelicum implens mandatum adhuc omnino, sibi ex eis, sicut nonnulli tepidorum faciunt, aliquid reservasset; sed, Si distribuero, inquit, omnes facultates meas in cibos pauperum, id est, etiamsi perfecte abrenuntiavero divitiis istis terrenis.
8 Huic quoque renuntiationi aliud maius adiunxit: Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem vero non habuero, nihil sum. Ac si aliis verbis dixisset: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, secundum evangelicum illud mandatum, quo dicitur [Matth. XIX]: [Pulchre in hanc sententiam, quae religiosi status praecipuum est fundamentum, D. Hieronymus in epist. 8 ad Demetriadem: Apostolici, inquit, fastigii est perfectaeque virtutis vendere omnia, et pauperibus distribuere, et sic levem atque et peditum cum Christo ad coelestia subvolare. Nobis diligens credita est dispensatio, quamquam in hoc omni aetati omnique personae libertas arbitrii relicta sit. Si vis, inquit, esse perfectus. Non cogo, non impero; tuum est eligere si volueris in agone atque certamine coronari. Et consideremus quam sapienter Sapientia sit locuta: Vende quae habes. Cui ista praecipiuntur? nempe illi cui dictum est: Si vis esse perfectus, non partem bonorum tuorum vende, sed omnia. Cumque vendideris, quid sequitur? Et da pauperibus. Non divitibus, non propinquis, non ad luxuriam, sed necessitatem. Hactenus D. Hieronymus. Porro lepidum est, quod de quodam monacho legitur (Socrat. l. IV Histor. c. 18), qui hac sententia evangelica persuasus, librum Evangelii quem solum habebat vendidit, et pretium pauperibus erogavit: Eum ipsum, inquiens, librum vendidi, qui dicit: Vende omnia quae habes, et da pauperibus. Plura in eamdem sententiam notavimus alio loco (Lib. VII Instit. c. 16).] Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me; ita scilicet abrenuntians, ut ex his nihil penitus mihi reservem; et huic erogationi martyrium et exustionem meae carnis adiunxero, ita ut corpus meum tradam pro Christo; et tamen vel impatiens, vel iracundus, vel invidus, vel superbus sim, vel aliorum inflammer iniuriis, vel quaeram quae mea sunt, vel ea quae mala sunt cogitem, vel universa quae mihi possunt inferri non patienter libenterque sustineam; nihil mihi proderit exterioris hominis abrenuntiatio atque combustio, interiore adhuc vitiis pristinis involuto, eo quod simplicem substantiam mundi huius primae conversionis fervore contemnens, quae nec bona esse, nec mala sed media definitur, vitiosi cordis noxias facultates similiter abiicere non curarim, nec attingere Dominicam charitatem, quae patiens, quae benigna est, quae non aemulatur, non inflatur, non irritatur, non agit perperam, non quaerit quae sua sunt, non cogitat malum, quae omnia suffert, omnia sustinet [I Cor. XIII], postremo quae [Quid igitur? qui charitate praeditus est, numquam peccare potest? Absit ut ita sentiamus. Neque id voluit Paphnutius, quod et fides Christiana (Concil. Trid. ss. 6, c. 13 et 14 et can. 23), et ratio, et experientia quotidiana manifeste refutant; nemo enim est in hac vita mortali tanta stabilitate suffultus, tanta charitatis perfectione praeditus, quin sibi dictum putare debeat illud Apostoli: Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X). Cuius periculi ipsos quoque provectiores ac perfectiores admonuit idem apostolus scribens ad Galatas cap. VI; Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis; considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Quomodo ergo charitas numquam sinit sectatorem seu possessorem suum cadere supplantatione peccati? eo nimirum sensu, et significatione, qua ab Apostolo dicitur charitas non agere perperam, non inflari (I Cor. XIII), etc., quibus verbis significatur quid efficiat praestetque charitas, tantisper dum inest ac possidetur. Neque vero inde consequens est eum qui charitatem habet, non posse superbum fieri, aut quidquam nequiter agere; sed hoc praestat charitas, dum habetur, ne simul animus per superbiam intumescat, aut perperam quid agat: qua ex parte multum differt a fide, scientia reliquisque Dei donis, quandoquidem, ut ait Apostolus, Scientia inflet, charitas aedificet (I Cor. VIII). Atque hoc sensu accipiendum quod ait D. Prosper libro tertio de Vita Contemplativa capite decimo tertio, charitatem Deo iunctam inseparabiliter, nullique vitio mutabilitatis esse obnoxiam; non quia commutari non possit in deterius qui semel accepit charitatem: sed quomodo flamma dicitur sursum semper ferri, cum tamen possit exstingui, quia dum est, non desinit petere superiora; ita charitas, quamdiu hominis cor possidet, non patitur eum a Deo disiungi et dimoveri, eo scilicet peccati genere quod a Deo separat, nempe mortali.] sectatorem suum numquam cadere sinit supplantatione peccati.
Cassianus HOME

bav560.20 csg574.65 ubbB_V_0013.34v

Cassianus, Collationes, 1, 3, VI. Expositio trium abrenuntiationum. <<<     >>> VIII. De propriis divitiis, in quibus constat animae pulchritudo vel foeditas.
monumenta.ch > Cassianus > 7

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik