Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT VI. Expositio trium abrenuntiationum.
1 | Nunc de abrenuntiationibus disserendum est, quas tres esse et Patrum traditio, et Scripturarum sanctarum demonstrat auctoritas, quasque unumquemque nostrum omni studio oportet implere. Prima est qua corporaliter universas divitias mundi facultatesque contemnimus; secunda qua mores, ac vitia, affectusque pristinos animi carnisque respuimus; tertia qua mentem nostram de praesentibus universis ac visibilibus evocantes, futura tantummodo contemplamur, et ea quae sunt invisibilia concupiscimus. Quae tria, ut simul perficiantur, etiam Abrahae legimus Dominum praecepisse, cum dicit ad eum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui [Genes. XII]. Primum dixit de terra tua, id est, de facultatibus mundi huius, opibusque terrenis; secundo de cognatione tua, id est, de conversatione, et moribus, vitiisque prioribus, quae nobis a nostra nativitate cohaerentia velut affinitate quadam et consanguinitate cognata sunt; tertio de domo patris tui, id est, omni memoria mundi huius quae oculorum occurrit obtutibus. |
2 | De duobus enim patribus, id est, sive de illo quem deserere, sive de eo quem debemus expetere, ita per David ex persona Dei canitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui [Psal. XLIV]. Nam qui dicit Audi, filia, pater utique est, et illum cuius domum vel populum monet oblivioni dari, patrem nihilominus suae filiae fuisse testatur, quod ita fit cum mortificati cum Christo ab elementis huius mundi contemplamur, secundum Apostolum, iam non ea quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna [II Cor. IV]. Et exeuntes corde de hac temporali ac visibili domo, in illam domum in qua iugiter sumus permansuri, nostros oculos mentemque dirigimus. Quod tunc implebimus, cum in carne ambulantes non secundum carnem militare Domino coeperimus, illam beati Apostoli sententiam opere ac virtute clamantes, Noster autem municipatus in coelis est [Phil. III]. His tribus abrenuntiationibus proprie tres libri Salomonis aptantur. |
3 | Nam Proverbia primae abrenuntiationi conveniunt, quibus concupiscentia carnalium rerum ac terrena vitia resecantur; secundae abrenuntiationi Ecclesiastes, ubi universa quae aguntur sub sole vanitas pronuntiantur; tertiae Canticum Canticorum, in quo mens visibilia cuncta transcendens Verbo Dei iam coelestium rerum contemplatione coniungitur. |