1 | Ex his itaque tribus modis licet priores duo melioribus inniti principiis videantur, nonnumquam tamen invenimus etiam de tertio gradu, qui infimus videtur ac tepidus, perfectos viros ac spiritu ferventissimos exstitisse, illisque consimiles, qui optimo principio aggressi Domini famulatum, reliquam quoque vitam laudabili fervore spiritus exegerunt; et iterum de illo superiori gradu plurimos tepefactos ad vituperabilem finem saepissime recidisse: ac perinde [Lips. in marg. proinde] sicut illis nihil obfuit quod non suo viderentur arbitrio, sed necessitatis compulsione conversi, quippe quibus hanc ipsam occasionem, qua compungerentur, Domini benignitas procuravit; ita etiam istis omnino nihil profuit sublimiora conversionis habuisse principia, quia non studuerunt reliquam vitam fine congruo terminare. Nec enim abbati Mosi, qui habitavit in loco istius eremi qui Calamus nuncupatur, quidquam defuit ad perfectae beatitudinis meritum, quod metu mortis, quae ei propter homicidii crimen intentabatur, impulsus, ad monasterium decucurrit: quia ita necessitatem conversionis arripuit, ut eam in voluntatem prompta animi virtute convertens ad perfectionis fastigia summa pervenerit; sicut etiam e contrario plurimis quos nominatim memorare non debeo, nihil profuit Domini servitutem meliore arripuisse principio, qui deinceps cordis ignavia ac duritia subsequente in teporem noxium ac in profundum mortis barathrum conciderunt. |
2 | Quam rem in apostolorum quoque vocatione videmus evidenter expressam. Quid enim profuit Iudae apostolatus sublimissimum gradum, eodem ordine quo Petrus caeterique apostoli asciti sunt, voluntarie suscepisse, qui vocationis suae praeclara principia cupiditatis ac philargyriae pestifero fine consummans, usque ad traditionem Domini crudelissimus parricida prorupit [Matth. XXVI]? Aut quid obfuit Paulo quod repente caecatus [Actor. IX] ad viam salutis velut invitus videtur attractus, qui postea Dominum tanto animi fervore sectatus, initium necessitatis voluntaria devotione consummans, gloriosam tantis virtutibus vitam incomparabili fine conclusit? |