monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 1, 3, III. Propositio abbatis Paphnutii de tribus vocationum generibus, et de tribus abrenuntiationibus. <<<     >>> V. Quod et desidioso vocatio prima non prosit, et strenuo postrema non obsit.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT IV. Expositio trium vocationum.

1 Ut igitur [Idem aliis verbis D. Bernardus in sententiis: Vocationes, ait, tres sunt, divina, sicut in Paulo; humana, in quinque millibus conversis ad vocem apostolorum; necessaria, in primo eremita Paulo.] tres hi vocationum modi speciali distinctione pandantur, primus ex Deo est, secundus per hominem, tertius ex necessitate. Ex Deo quidem est, quoties inspiratio quaedam immissa in cor nostrum nonnumquam etiam dormientes nos ad desiderium aeternae vitae ac salutis exsuscitat, Deumque sequi et eius inhaerere praeceptis compunctione saluberrima cohortatur; ut in Scripturis sanctis Abraham voce Dominica, de genitali solo, et totius cognationis affectibus, patrisque domo legimus evocatum, dicente Domino: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui [Gen. XII]. [Id est, divinitus vocatum. Sic enim et iisdem pene verbis refert Athanasius in eius Vita.] Quo etiam modo beatum Antonium accitum esse cognovimus, qui occasionem suae conversionis a sola Divinitate percepit.
2 Ingressus namque ecclesiam, ibique audiens in Evangelio Dominum praedicantem: Qui non odit patrem, et matrem, et filios, et uxorem, et agros, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus (Lucae XIV); et, Si vis perfectus esse, vade, et vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me [Matth. XIX]; praeceptum hoc Domini velut specialiter ad se directum cum summa cordis compunctione suscepit, confestimque renuntians cunctis, secutus est Christum, nulla exhortatione neque doctrina hominum provocatus.
3 Secundus vocationis modus est quem fieri per hominem diximus, cum vel [Hoc modo vocati et ad desiderium salutis et perfectionis accensi duo illi milites quos D. Augustinus (Lib. VIII Confes. cap. 6 et seq.) commemorat ex aula imperatoris Theodosii, cum in Vitam beati Antonii scriptam incidissent, inter legendum coepisse mirari, et accendi; denique ita exarsisse, ut ambo in eodem loco in quo constiterant, saeculari militia relicta, novam militiam in Dei famulatu exorsi sint. Quod factum cum in sermone familiari Potitianus Augustino enarrasset, simulque Antonii, cuius adhuc ei nomen ignotum fuerat, instituta, et Aegyptiorum monasteriorum greges, ac mores illos, ut ipse ait, suaveolentiae Dei uberius exposuisset; tantos ea res igniculos, vel faces potius, Augustini pectori subiecit, ut numquam animo, numquam conscientia conquiescere potuerit, donec ipse quoque saeculo renuntiare et coelesti vitae inhaerere decreverit. Ita Antonii exemplum duos illos milites, utriusque vero Augustinum, Augustini item multos alios ad salutem pertraxit.] exemplis quorumdam sanctorum, vel monitis instigati, ad desiderium salutis accendimur. Quo nos quoque per gratiam Domini retinemus ascitos, qui praedicti viri monitis ac virtutibus incitari huic nos studio professionique tradidimus; quo ordine etiam in Scripturis sanctis per Mosen filios Israel de afflictione Aegypti legimus liberatos [Exod. XIV]. [Huius vocationis exemplum notat D. Bernardus in Paulo primo eremita: quem scribit D. Hieronymus casu in specum ingressum, quo Decii et Valeriani saevitiam fugeret, cum aliquamdiu ibi latuisset, coepisse etiam delectari solitudine; et quod prius necessitate, deinceps voluntate fecisse, idque tota vita tenuisse. (Vide supra Hieron. in Vita Pauli.) Arsenio itidem viro sancto Arcadii ira adolescentis, quem instituebat, causam praebuit ut saeculum fugiens totum se Dei obsequio consecraret; quare dum corporis saluti consulit, animae salutem multo optabiliorem invenit. Alter etiam Paulus, cognomento Simplex, qui, uxore in adulterio deprehensa, et illam et domum relinquens, recta se ad Antonii scholam contulit, in qua ad summae sanctitatis perfectionem brevissimo tempore progressus est. Illud autem admirabilius, quod de abbate Mutio sanctissimo et celeberrimo viro legitur, cum gentilis esset, et latro, et ad virginum quarumdam coenobium spoliandum in tectum ascendisset, in ipso tecto consopitum, vidisse regem quemdam, a quo monebatur ut tandem a sceleribus desisteret: quo ille permotus baptismum illico, deinde etiam monasticam vitam suscepit, in qua tantam adeptus est sanctitatem, ut praeter alia miracula, solem etiam tamquam alter Iosue stare iusserit. Simile exemplum Moysis Aethiopis habes inferius commemoratum (Cap. 5), aliud item Evagrii apud Sozomenum lib. VI cap. 30, et aliud magis mirabile apud Sophronium in Praot Spiritali cap. 78. (Apud Metaphra. 8 Maii, Baron. tom. IV an. 383. Palladius Lausia. 28, Nicephor. l. VIII cap. 40, Cassiodo. Histor. Trip. l. I cap. 11, Petr. in Catalog. l. V cap. 48.)] Tertius vero vocationis modus est, qui ex necessitate descendit, cum divitiis mundi huius vel voluptatibus obligati, ingruentibus repente tentationibus, quae vel mortis pericula comminantur, vel amissione bonorum ac proscriptione percutiunt, vel charorum morte compungunt, ad Dominum quem sequi in rerum prosperitate contempsimus, saltem inviti properare compellimur.
4 Cuius vocationis necessitatem in Scripturis quoque saepissime reperimus, cum filios Israel ob merita peccatorum suorum legimus a Domino traditos hostibus suis, ob quorum dominationem crudelitatemque saevissimam, rursus conversos ad Dominum proclamasse; et misit eis, inquit Dominus, Salvatorem Aod, filium Gera, filium Iemini, qui utraque manu utebatur pro dextera [Iudic. III]. Et rursum, Clamaverunt, inquit, ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel filium Cenez fratrem Caleb iuniorem (Ibid.). Et de talibus in psalmo dicitur: Cum occideret eos, tunc quaerebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum, et recordati sunt quia Deus adiutor eorum est, et Deus excelsus Redemptor eorum est [Psal. LXXVII]. Rursumque: Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos [Psal. CVI].
Cassianus HOME

bav560.15 csg574.61 ubbB_V_0013.32v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik