monumenta.ch > Cassianus > 21 > 3
Cassianus, Collationes, 1, 3, II. De sermone eiusdem senis, et responsione nostra. <<<     >>> IV. Expositio trium vocationum.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT III. Propositio abbatis Paphnutii de tribus vocationum generibus, et de tribus abrenuntiationibus.

1 Tum beatus Paphnutius: [Id est, tres modi, quibus ad Dei cultum, saeculi contemptum et perfectionis studium, vocamur et attrabimur, quos sequenti capite exponit.] Tres, inquit, vocationum sunt ordines, [Ne quis putaret tres renuntiationis species tribus vocationibus opponi, eisque eodem ordine respondere, nempe primam primae, secundam secundae, tertiam tertiae, et proinde unam absque aliis sufficere; dicit tres istas renuntiationes simul et pariter in omni vocationis genere requiri, ut verus ac perfectus monachus quis esse ac dici possit. Unde et de tribus abrenuntiationibus instituta haec collatio, quae hoc titulo inscribitur. Porro abrenuntiationis (ne quis huius vocis barbariem aut novitatem suggillet) etsi nulla apud ethnicos auctores classicos mentio, utuntur tamen hoc nomine sanctus Clemens Romanus pontifex in Constitut. Apostol. libro septimo capite quarto, ubi ipsam abrenuntiationis formulam in baptismo etiamnum usitatam exprimit; Ambrosius in cap. 2 epist. ad Coloss., et libro primo de Sacramentis cap. 2; Augustinus epist. 38. Renuntiationis vocabulum (quo utuntur Tertullianus, Cyprianus, Hieronymus, Ambrosius, Augustinus) Quintiliano lib. X in eadem significatione usitatum est, qua vocabulum Graecum ἀποτάσσεσθαι Graecis Patribus Dionysio Areop., Basilio, Cyrillo; ut idem sit ac extremum valedicere, aut penitus dimittere, abiicere, abdicare. Mutuati autem videntur hanc locutionis formulam tum Graeci, tum Latini Patres, non ex formulis iureconsultorum, ut nonnulli existimant, apud quos renuntiatio idem quod cessio, aut recusatio rei quae in pactum aut promissionem venerat; sed potius ex illo Lucae decimo quarto: Omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, etc. Caeterum meminisse oportet, quod alibi etiam notavimus, duplicem esse renuntiationem, seu abrenuntiationem, alteram communem omnibus Christianis, quae fit in baptismo, de qua divus Clemens, et Ambrosius ubi supra, Dionysius Areopagita Eccles. Hierarch. capite 1, Tertullianus libro de Corona militis cap. 5, Cyprianus epist. 7 et 54, et alii Patres; alteram apostolorum et monachorum propriam et peculiarem, de qua hic agitur, cuius tres partes sive gradus in hac collatione explicantur.] tres quoque renuntiationes monacho in quocumque vocationis ordine constituto necessarias noverimus. Et primum quidem causam quare tres esse vocationum ordines diximus, oportet nos diligenter inquirere, cum agnoverimus nos ad Dei cultum primo gradu vocationis ascitos, secundum eius sublimitatem conversationis quoque nostrae congruentiam temperemus.
2 Nihil enim proderit sublimiter inchoasse, si similem principiis non exhibuerimus et finem. Quod si etiam ultimo ordine nos a conversatione saeculi extractos fuisse cognoscimus, quanto minus probabili ad religionem principio videmur inniti, tanto acrius nosmetipsos ad meliorem finem spiritali fervore incitare curemus. Secundam quoque causam trinae abrenuntiationis omnimodis nosse nos convenit, quia nullo modo perfectionem poterimus attingere, si eam vel ignoraverimus, vel scientes non contenderimus opere consummare.
Cassianus HOME

bav560.14 csg574.61 ubbB_V_0013.32v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik