monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 1, 3, PRIMUM. <<<     >>> III. Propositio abbatis Paphnutii de tribus vocationum generibus, et de tribus abrenuntiationibus.

Cassianus, Collationes, 1, 3, CAPUT II. De sermone eiusdem senis, et responsione nostra.

1 Huius igitur magisterio institui cupientes, cogitationum etiam stimulis agitati, ad cellam eius iam die advesperascente pervenimus. Qui, habito aliquantisper silentio, cum propositum nostrum praedicare coepisset, quod scilicet patriam relinquentes, tot provinciis pro amore Domini perlustratis, egestatem ac vastitatem eremi tolerare, et imitari rigorem conversationis illorum tantopere niteremur, quem vix ipsi qui in eadem necessitate atque inopia nati educatique sunt, sustinerent; respondimus nos ob id ad eius doctrinam ac magisterium tetendisse, ut imbui aliquatenus institutionibus ac perfectione tanti viri possemus, quam innumeris documentis inesse eidem senseramus, non ut illius, quae tamen in nobis non essent, laudibus gravaremur, aut in elatione animi, qua in nostris quoque cellulis nonnumquam suggestione titillabamur inimici, ipsius quoque sermonibus inflaremur.
2 Quamobrem illa nobis potius precabamur infundi, quibus compungi vel humiliari, non quibus nobismetipsis blandiri extollique possemus.
Cassianus HOME

bav560.14 csg574.60 ubbB_V_0013.32r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik