1 | In illo choro sanctorum, qui velut astra purissima, in nocte mundi istius refulgebant, vidimus sanctum [Quamvis Dom. Cuychius in notis ad hanc collationem contendat, ex manuscriptis codicibus, et Dionysio eis suffragante, legendum esse Pafnutium, non Paphnutiun, ut in quibusdam excusis legitur; tamen Ciaconio potius assentior, qui, tum ex Vaticanis exemplaribus, quibus usus est, tum ex Sozomeno et Palladio (quibus et caeteri historici ecclesiastici, et sacrorum Annalium scriptor Baronius, nec non Suidas et alii omnes consentiunt), contrarium astruit, apud quos Paphnutius, non Pafnutius, ubique nominatur et scribitur, quemadmodum Graece Παφνούτιος. Porro Paphnutios duos anachoretas superiore collatione et alibi etiam designavimus. At ecce tertium nobis suggerit Anton. Possevinus in Apparatu sacro, ubi haec habet: Paphnutius non unus fuit: alter quidem, cuius Epiphanius, Rufinus et alii ita meminerunt, ut illum etiam interfuisse Nicaenae synodo, ac de coelibatu in ea egisse asseverent (Collat. 2 cap. 5). Alter, cuius episcopi Thebarum Suidas mentionem facit, sed quem nihil scripsisse inquiat. Alius, cuius collatio de triplici ad serviendum Deo vocatione et renuntiatione exstat inter alias Ioannis Cassiani collationes. Haec ipse. Sed quidquid sit de duobus primis, e quibus unum dumtaxat facere videntur Suidas et alii, id pro certo habemus, cum hoc postremo Paphnutio, presbytero scilicet et abbate, non episcopo, ut alias monuimus, habitam esse hanc tertiam collationem, quae et eius nomine inscribitur; cuius etiam mentio habetur collatione sequenti, cap. 1, et alibi saepius.] Paphnutium vice luminaris magni claritate scientiae coruscantem. |
2 | Hic namque presbyter congregationis nostrae, id est, illius quae in eremo Scyti morabatur, fuit, in qua ita usque ad extremam duravit aetatem, ut numquam e cella quam iunior coeperat habitare, quaeque ab ecclesia millibus quinque distabat, saltem ad viciniora migraverit: nec fessus annis tanti itineris spatio [Etiam eremitae, sive anachoretae, paucissimis exceptis diebus sabbatinis et dominicis, utrisque apud Orientales festivis, ad ecclesiam simul conveniebant, ut sacra mysteria peragerent ac perciperent, ut alibi notavimus; sicut nunc Carthusianos et Camaldulenses facere videmus.] die sabbati vel Dominico venturus ad ecclesiam vexaretur, sed nec vacuus quidem reverti exinde contentus, vas aquae, quam per totam erat hebdomadam sumpturus, cervicibus suis supponens reportabat ad cellam. [Magna profecto admiratione dignum est, viros sanctos tam in eremo quam in monasteriis adeo fuisse longaevos, et ad extremam senectutem pervenisse, cum asperrimam vitam, omnibus pene corporis commodis destitutam, ducerent; quod illorum sobrietati et parcimoniae secundum Dei gratiam ascribendum nemo dubitarit. In quorum numero (ut paucos antiquiores commemorem) S. Paulus primus eremita aetatem ad annos fere centum quindecim produxit, ex quibus circiter centum in eremo transegit, ut scribit D. Hieronymus. S Antonius ad annos centum quinque vixit, ex quibus nonaginta egit in eremo, solo pane et aqua (quibus aliquid oleris in extrema aetate addebat) corpus sustentans, teste Athanasio. S. Paphnutius nonagenariam excessit aetatem, solo pane et aqua contentus, ut colligitur ex hoc loco. Arsenius Arcadii et Honorii paedagogus annos centum viginti, e quibus quinquaginta quinque in deserto, admirabili abstinentia. Iacobus eremita, Persa genere, partim in eremo, partim in monasterio transegit annos centum quatuor victu tennissimo, ut refert Theodoretus, Historia Religiosa in Iuliano. S. Epiphanium annos fere centum quindecim vixisse Graeci testantur in Menologio (Pall. Lausia. 8, Sozomenus l. VI c. 29, Nicephor. l. II cap. 42). Sanctus Macarius Aegyptius, cuius homiliae exstant, excessit annos nonaginta, ex quibus in eremo, assiduo ieiunio, peregit sexaginta. Denique Sozomenus, lib. VI cap. 34, refert plurimos monachos vitam ad longissimum tempus produxisse. Idemque confirmat Nicephor. lib. XI cap. 40.] Cumque nonagenariam excessisset aetatem, numquam passus est eam iuniorum sibi labore deferri. |
3 | Hic itaque ab adolescentia sua coenobiorum scholis tanto ardore se tradidit, ut in eis parvo tempore commoratus tam subiectionis bono quam universarum virtutum scientia pariter ditaretur. Humilitatis namque et obedientiae disciplina, omnes suas mortificans voluntates, et per hanc exstinctis universis vitiis, cunctisque virtutibus consummatis, quas monasteriorum instituta vel antiquissimorum Patrum doctrina fundavit; sublimioris profectus ardore succensus, eremi festinavit secreta penetrare, ut Domino, cui inter fratrum turbas positus sitiebat inseparabiliter inhaerere, nullo deinceps humano consortio retrahente facilius uniretur. Ubi rursum tanto fervore etiam ipsorum anachoretarum virtutes superans desiderio et intentione iugis ac divinae illius theoriae, cunctorum devitabat aspectus, vastiora et inaccessibilia solitudinis penetrans loca, multoque in eis tempore delitescens, ut ab ipsis quoque anachoretis difficulter ac rarissime deprehensus, angelorum quotidiano consortio delectari ac perfrui crederetur, atque ei [Virtutis, nempe solitudinis, ac theoriae merito, ac ratione. Porro Bubalus, ait Cuychius, est bos silvestris colore niger, fortissimis cruribus, et brevibus, cornua habens longa et inflexa, parvi pili, et parvae caudae (Plinius l. VIII cap. 15). Ob hanc causam, cum sit admodum agreste hoc animal, Paphnutio abbati propter agrestem et solitariam vitam Bubali cognomentum inditum fuisse videtur, quemadmodum colligere licet tum ex hoc capite, tum ex quinto decimo capite decimae octavae collationis. Simile quippiam (ut obiter id addam) de S. Thoma Aquinate legitur, quem in scholis sub Alberto Magno agentem socii bovem mutum vocitabant, ob nimiam taciturnitatem, et Pythagoricum quoddam silentium; qua de re memini olim hos versiculos ad eius iconem lusisse: Ecce bovem mutum, quem turba insulsa vocabat, Cuius in extremo reboat mugitus Eoo.] merito virtutis huius ab ipsis inditum fuerit Bubali cognomentum |