monumenta.ch > Cassianus > 26
Cassianus, Collationes, 1, 2, XXV. Interrogatio quomodo una semper eademque mensura servetur. <<<    

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT XXVI. Responsio de non excedendo refectionis modo.

1 Moyses: Utraque uno modo ac sollicitudine pari convenit observari. Nam et mensuram cibi causa continentiae ac puritatis cum omni scrupulo custodire debemus, et [Hic rursus humanitas pro hospitalitate. Adorationem autem intellige honorem supervenientibus fratribus sive hospitibus exhibendum. De quo D. Benedictus ita statuit (cap. 13. Reg.): Omnes supervenientes hospites, tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospes fui, et suscepistis me. Et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime tamen domesticis fidei et peregrinis. Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a priore, vel a fratribus cum omni officio charitatis, et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace. In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas. Omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus, inclinato capite, vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur, qui et suscipitur. Haec ibi (Vide ibi Turrecrem. et Smaragdum, et Petrum Cluniac. epist. 28 c. 3, et l. VI. epist. 6). Huius porro adorationis et honoris hospitibus exhibendi exemplum praebuere summi patriarchae Abraham et Lot, qui hospites adorasse leguntur proni, et prostrati in terram (Genes. VIII et IX).] humanitatem atque adorationem advenientibus fratribus charitatis obtentu similiter exhibere; quia satis absurdum est, ut fratri, immo Christo mensam offerens, non cum eo cibum pariter sumas, aut ab eius refectione te facias alienum.
2 Itaque in neutra parte reprehensibiles inveniemur, si haec a nobis consuetudo teneatur, ut hora nona de duobus paximaciis, quae nobis canonica mensura iure debentur, uno paximacio praelibato, aliud huius exspectationis gratia in vesperam reservemus: quod si supervenerit quispiam fratrum, cum ipso pariter insumamus, nihil consuetudini solitae amplius adiungentes, et hac dispensatione nequaquam fratris nos contristabit adventus, qui nobis debet esse gratissimus.
3 Siquidem ita humanitatis exhibemus obsequia, ut nihil a rigore continentiae relaxemus. Si vero nullus advenerit, hunc quoque velut de canonico modo debitum nobis libere praesumemus; qua parcitate nec stomachus vespere poterit aggravari, quippe hora nona uno paximacio iam praemisso, quod plerumque his qui districtiorem abstinentiam se tenere credentes, totam refectionem ad vesperam differunt, evenire consuevit.
4 Nam recens escae perceptio tam in vespertinis quam in nocturnis orationibus tenuem levemque sensum non sinit inveniri. Ideoque commodum satis, et utile [Ieiunium olim in Quadragesima non ante vesperam, aliis vero temporibus ad horam nonam, hoc est, tertiam pomeridianam, solvi solere alibi ostendimus (lib. V Instit. cap. 24). Quare mirum non est si monachi illi, qui quotidie (exceptis dominicis et sabbatis, et in adventu hospitum) ieiunabant, unica refectione contenti, eam hora nona, ex more et instituto maiorum, sumerent; quam consuetudinem etiam sua aetate perdurasse testantur D. Bernardus et Thomas Aquinas (Bernard. serm. 3 de Quadragesima; S. Thom. 2-2, q. 146, art. 8). Indultum autem dicit hoc refectionis tempus, quasi ex gratia et indulgentia quadam eis concessum, eo quod primi monachi ad vesperam usque ieiunarent. Sic enim de ascetis illis Alexandrinis a B. Marco evangelista institutis scribit ex Philone Eusebius lib. II Histor. cap. 16: Cibum aut potionem ante solis occasum nemo illorum capit. Quippe divinae sapientiae studium, quo se involvunt, lucem promereri iudicant; corporis autem necessitates tenebras solum merito sibi vindicare. Unde illis quidem totum diem, his autem exiguam quamdam noctis particulam largiuntur. S. item Antonius, teste Athanasio, semel in die post solis occasum edebat, nonnumquam biduo triduoque sic permanens, quarta demum die reficiebatur. Idem de Hilarione tradit Hieronymus, qui et ad Paulinum scribens inter alias monachi institutiones: Sit vilis, inquit, et vespertinus cibus (Epist. 13). Porro D. Benedictus in his SS. Patrum et veterum monachorum moribus et institutis eximie versatus, eisque perpetuo inhaerens, statuit (cap. 41) ut in diebus ieiunii extra Quadragesimam, hora nona reficiant fratres; aliis vero diebus, ad sextam prandeant. Ab idibus vero Septembris usque ad caput Quadragesimae ad nonam semper reficiant. Ex quibus verbis colligit Smaragdus abbas secundum Regulam quotidie ieiunandum ab idibus Septembris, id est, Exaltatione S. Crucis usque ad Quadragesimam, ita tamen ut hoc ieiunium hora nona solvatur; in Quadragesima vero non nisi ad vesperam. Unde patet quantum etiam hac in parte de antiqua austeritate et regulari observantia sit relaxatum.] hora nona refectionis tempus indultum est, in quo reficiens monachus non solum in nocturnis vigiliis levis ac vacuus, verum etiam in ipsis vespertinis solemnitatibus digesto iam cibo invenitur aptissimus.
5 Talibus nos beatus Moses geminae institutionis epulis saginavit; non solum discretionis gratiam atque virtutem praesenti eruditione verborum, sed etiam abrenuntiandi rationem et destinationem, finemque propositi anteacta disputatione demonstrans, ut quod antea fervore tantum spiritus ac zelo Dei clausis quodammodo oculis sectabamur, luce clarius aperiret; faceretque sentire quantum a puritate cordis et discretionis linea fuissemus per id temporis evagati, quippe cum etiam omnium visibilium in hoc saeculo artium disciplina absque destinationis ratione subsistere, ac sine contemplatione certi finis attingi omnino non possit.
Cassianus HOME

csg574.57 ubbB_V_0013.22v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik