1 | Germanus: Quomodo igitur hic modus a nobis indirupte valebit custodiri? Nam nonnumquam hora nona, [Id est, soluto ieiunio, ut fieri solebat hora nona, extra Quadragesimam. Sumitur etiam statio apud Cassianum pro ipso ieiunio, sive quotidiano et spontaneo, sive praecepto et a Patribus indicto, ut multis locis videre est lib. V Institut. cap. 20, ubi docet non licere monacho quidquam edere, aut bibere, ante stationem legitimam communemque refectionis horam. Et cap. 24, ubi docet stationem quotidianam solvi, id est, horam refectionis praeveniri in adventu hospitum, exceptis legitimis quartae sextaeque feriae, Denique collat. 21 cap. 29 dicit stationem ieiunii superveniente aliqua honesta necessitate a Patribus relaxari. Solvi autem ieiunium, seu stationem finiri, extra tempus Quadragesimalis ieiunii, solere hora nona, ut hic habetur, id est, tertia pomeridiana, docet itidem Auctor huius collationis cap. ult., et rursus collatione 21 cap. 23, ubi plura de hac re notabimus. Idemque confirmat Tertullianus lib. de ieiunio cap. 10, Basilius ad Amphilochium cap. 73, Epiphanius in Epitome fidei, Hieronymus epistol. 22 ad Eustochium, et Leo papa epistol. 65, et alii Patres. Fuisse tamen apud veteres aliquod discrimen inter stationem, vigiliam et ieiunium, proprie loquendo, docet erudite cardin. Bellarm. lib. II de Bonis Operibus in partic. cap. 22. Vide etiam Pamelium ad Tertullianum lib. de Oratione cap. ult.] soluta iam statione ieiunii, supervenientibus fratribus, necesse est eorum obtentu, aut adiici aliquid ad statutam solitamque mensuram, aut certe [Id est, humanitatis et hospitalitatis officia. Vides hospitalitatem priscis etiam monachis usitatam; de qua itidem Cassianus lib. V Institut. cap. 23 et sequentibus. Et div. Benedictus cap. 53, ubi etiam humanitatem vocat: Omnis, inquit, eis exhibeatur humanitas. D. Hieronymus in apologia contra Rufinum (lib. III cap. 5): Nobis in monasterio hospitalitas cordi est, omnesque ad nos venientes laeta humanitatis fronte suscipimus. Veremur enim ne Maria cum Ioseph locum non inveniat in diversorio, ne nobis Iesus dicat exclusus: Hospes eram, et non suscepistis me (Lucae II; Matth. XXV). Solos haereticos non recipimus. Propositum quippe nobis est pedes lavare venientium, non merita discutere.] humanitatem, quam iubemur omnibus exhibere, penitus abdicari. |