monumenta.ch > Cassianus > 22 > 23
Cassianus, Collationes, 1, 2, XXII. Quinam generalis continentiae ac refectionis modus sit. <<<     >>> XXIV. De labore aequalis refectionis, et de fratris Beniamin edacitate.

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT XXIII. Quemadmodum abundantiae humorum genitalium castigentur.

1 Nam quod semel per escarum abundantiam concretum fuerit in medullis, necesse est egeri, atque ab ipsa naturae lege propelli, quae exuberantiam cuiuslibet humoris superflui, velut noxiam sibi atque contrariam, in semetipsa residere non patitur. Ideoque rationabili semper et aequali est corpus nostrum parcimonia castigandum, ut si naturali hac necessitate commorantes in carne omnimodis carere non possumus, saltem rarius nos et [Quam moleste tulerint et ex intimo animi sensu ingemuerint viri religiosi, si quando contingeret eos in somnis, etiam nulla sua culpa, pollui; et quanto studio et sollicitudine laborarint ut hoc vel numquam vel rarissime paterentur, patet tum ex hoc loco, tum praecipue ex collat. 22, ubi de causis pollutionis et nocturnis illusionibus plenius disseritur; de quibus etiam agit Climacus gradu decimo quinto.] non amplius quam trina vice respersos ista colluvione totius anni cursus inveniat.
2 Quod tamen sine ullo pruritu quietus egerat sopor, non fallax imago index occultae voluptatis eliciat. Quamobrem haec est temperantiae, quam diximus, continentia et qualitas atque mensura, quae patrum quoque iudicio comprobatur, ut quotidianam panis refectionem quotidiana comitetur esuries, in uno eodemque statu animam pariter corpusque conservans; nec ieiunii fatigatione concidere, nec gravari mentem saturitate permittens.
3 Tanta namque frugalitate finitur, ut interdum se post vesperam nec sentiat aut meminerit refecisse.
Cassianus HOME

csg574.56 ubbB_V_0013.22r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik