1 | Generalis tamen hic continentiae modus est, ut [Ita D. Basilius de Instit. Monach. c. 10 hanc docet esse mensuram continentiae quoad cibos, ut prout usus deposcit, vel aetas, vel labor, vel robur corporis, vel commoditas est; ita etiam modus et qualitas cibi temperetur: Neque enim, inquit, possibile est omnes fratres, unum ordinem, ac modum, vel regulam custodire. Hi vero qui sani sunt, possunt omnes eamdem mensuram tenere in abstinentia. Immutari autem oportet per singulos, in quibus causa aliqua diversitatis existit, providentia ac provisione eorum quibus dispensandi cura haec commissa est. Idem docet divus Benedictus capite trigesimo sexto, trigesimo nono, et quadragesimo Regulae. Ubi de cura infirmorum habenda, et de mensura cibi et potus, pro ratione aetatis, valetudinis, laboris fratrum, accurate disponit.] secundum capacitatem virium, vel corporis, vel aetatis, tantum sibimet cibi unusquisque concedat, quantum sustentatio carnis, non quantum desiderium saturitatis exposcit. [Explicat modo quid sibi voluerit illa sententia. ἀκρότητες ἰσότητες; quia nimirum utriusque nimietatis, sive extremitatis, hoc est, nimiae abstinentiae et nimiae edacitatis, aequalia sentiuntur incommoda, sive quoad orationem, sive quoad castimoniae puritatem, ut hic explicatur, et lib. V Institutionum cap. 8 et 9.] In utraque enim parte sustinebit maximum detrimentum, quisquis inaequalitatem tenens, nunc ventrem ieiuniorum ariditate constringit, nunc escarum nimietate distendit. |
2 | Ut enim mens cibi inanitate lassata perdit orationum vigorem, dum carnis lassitudine nimia praegravata condormitare [Lips. in marg. dormitare] compellitur; ita rursum nimietate voracitatis oppressa emittere suas preces ad Deum puras levesque non poterit. Sed nec castimoniae quidem ipsius puritatem indisrupta valebit iugitate servare, dum ei etiam diebus illis quibus carnem acriore videtur continentia castigare, praeterita cibi materia, quamvis ad praesens defecto sit corpore, ignem carnalis concupiscentiae subministrat. |