monumenta.ch > Cassianus > 2 > 21
Cassianus, Collationes, 1, 2, XX. Obiectio de facilitate continentiae quae duobus paximaciis sustinetur. <<<     >>> XXII. Quinam generalis continentiae ac refectionis modus sit.

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT XXI. Responsio quomodo praedicta continentiae lex servari debeat.

1 Moyses: [Id est probare, num illa mensura, unius scilicet librae panis in diem, sit satis modica et exigua, ac servatu difficilis; eamdem semper ac perpetuo tenete, nulla occasione eam excedentes.] Si vultis experiri vim statuti huius, modum istum iugiter retinete, [Pulmentarium dixit D. Benedictus loco supra citato; ubi Turrecrematus: Pulmentaria, inquit, multis modis dicuntur, secundum varietatem materiarum ex quibus fiunt; sed hoc loco pulmentarium idem est quod pulmentum factum ex piscibus, aut leguminibus, sive de herbis, vel farina, aut caseo. Pulmentum enim, ut dicit Isidorus (Lib. XX Etymol. c. 2), dicitur a pulte; sive enim sola puls, sive quid aliud eius permixtione sumatur, pulmentum non incongrue dicitur. Dicunt etiam aliqui quod quidquid pani additur, ut melius comedatur, pulmentum dicitur. Haec ille. Pulmentum itaque, sive pulmentarium proprie dicitur puls, vel cibus in modum pultis factus: generalius tamen pro quovis obsonio sumitur; obsonium autem, quidquid in cibum, praeter panem, adhibetur. Unde pulmentum, et προσφάγιον Graece dictum, quod ad pultem, id est, panem adiungatur in cibum. Pultem enim priscae illi Latinorum genti pro pane fuisse idoneus auctor est Plinius (Lib. XVIII c. 2), argumentoque id esse potest quod pulmentaria pro cibis sua etiam aetate dicerentur. In Evangelio quoque (Ioan. XXI) legimus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? ubi προσφάγιον Graece, et pulmentarium Latine pro piscibus positum esse consentiunt interpretes; quo etiam modo verisimile est a D. Benedicto accipi (Ubi supra).] nullum extrinsecus coctionis pulmentum [Utroque nimirum apud Orientales festivo et solemni, ut alibi saepius notatum; quibus pro reverentia festivitatis, aliquid subinde vel olei, vel oleris cocti, pro obsonio seu pulmento monachis indulgeri solet, ut ex Vitis Patrum et Lausiacis historiis notum est.] die dominico vel sabbati, neque sub aliqua advenientium fratrum occasione sumentes; nam his refecta caro non solum minore quantitate diebus residuis poterit sustentari, verum etiam totam refectionem sine labore differre, illorum scilicet ciborum quos extrinsecus sumpserit adiectione suffulta.
2 Quod nullo modo facere, nec refectionem panis differre in diem posterum praevalebit, quisquis fuerit semper praedictae mensurae quantitate contentus. Etenim memini seniores nostros (quod nos quoque retineo frequenter fuisse perpessos) cum tanto labore ac difficultate hanc parcimoniam sustentasse, tantaque vi atque inedia praedictam custodisse mensuram, ut inviti quodammodo, nec sine gemitu atque tristitia hunc finem sibi refectionis imponerent.
Cassianus HOME

csg574.55 ubbB_V_0013.21v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik