monumenta.ch > Cassianus > 19 > 19
Cassianus, Collationes, 1, 2, XVIII. Interrogatio de continentiae vel refectionis mensura. <<<     >>> XX. Obiectio de facilitate continentiae quae duobus paximaciis sustinetur.

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT XIX. De optimo cibi quotidiani modo.

1 Moyses: [Vide lib. V Instit., c. 5.] Super hac re inter maiores nostros frequenter novimus habitum fuisse tractatum. Nam discutientes continentias diversorum qui vel solis leguminibus, vel oleribus tantum, vel pomis vitam iugiter exigebant; praeposuere cunctis illis refectionem [Alias, sicci panis, id est, absque obsonio. Non enim excludebatur aqua.] solius panis, cuius aequissimum modum [Ambigua locutio. Dubitari enim potest an singulos panes velit unius fere librae pondus habuisse, an vero binos ac geminos. Quidam existimant singula paximacia fuisse unius librae, et ita intelligunt verba abbatis Moysis, quos parvulos panes, singulos nimirum. Verum non de singulis, sed de duobus iunctim id esse intelligendum, multis argumentis constare potest, si res attente consideretur, ut erudite docet R. P. Leonardus Lessius in libello insigni de Ratione conservandae valetudinis. Primum quia voluit exprimere quantum tota mensura panis quotidiani, quae duobus paximaciis constabat, penderet, non quantum singula paximacia. Nam de mensura diurna agebatur. Deinde capite 21 aperte indicat mensuram illam fuisse satis exiguam et servatu difficilem, secluso omni obsonio. At si duo paximacia erant duae librae panis in diem, certe non fuisset illa mensura exigua, nec servatu difficilis, praesertim senibus. Quis enim tanta quantitate panis assumpta non habeat satis, aut dicatur modice aut parum sumpsisse? Neque obstat quod Germanus inferius suo et Cassiani nomine loquens, dicit se hanc mensuram (unius scilicet librae) minime pro continentia reputare, quippe qui integram eam vix possent consumere. Nam vel loquebatur de continentia seu abstinentia strictiore, quae non erat omnibus communis et usitata; vel certe intelligebat dictam mensuram panis cum obsonio aut pulmento aliquo, quod abbas Moyses excludit, ut ibi videre est. Praeterea duo paximacia adeo non explebant famem, ut quidam mallent biduo ieiunare, quam quotidie cum aliis refici; nimirum ut duplicatam portionem sumerent, et appetitui satisfacerent, ut refert idem abbas Moyses cap. 24, ubi etiam id improbat. At quis praesertum mentis exercitiis deditus comedat una vice quatuor libras, sive 48 uncias sicci panis? Denique, ut idem abbas refert cap. 11, abbas Serapion cum adhuc esset adolescentulus, postquam in refectione hora diei nona sumpsisset cum aliis duo paximacia, adhuc famebat, et idcirco furabatur tertium, quod postea clanculum comederet. At quis adolescentulus tres libras panis una refectione comedat? Ex his itaque certum videtur singula paximacia fuisse solum sex unciarum, et duo simul iuncta pondus circiter unius librae habuisse (Epiphan. l. de Mens. et Pondere). Unde intelligitur apud illos Patres hunc morem fuisse, ut singulis in singulos dies circiter duodecim uncias panis comedere liceret, quae mensura omnibus passim satis esse posset. Libra enim apud veteres erat duodecim unciarum, non sexdecim, ut apud nos (Vide notam ad lib. V, cap. 5). Sic abbas Moyses apud Palladium (Lausia. 22) annis sex in cellula inclusus nihil praeter sicci panis uncias duodecim sumpsisse legitur. S. vero Hilarion, teste Hieronymo, a trigesimo primo anno usque ad trigesimum quintum sex tantum uncias hordeacei panis cum olere modice cocto in cibo habuit (S. Hier. in Vita Hilar.). Denique in Vita Pauli Simplicis refert idem Palladius attulisse sanctum Antonium, et mensae apposuisse quatuor paxamidia (id est, paximacia) sex unciarum, et sibi quidem unum madefecisse (erant enim sicci panes), Paulo autem Simplici tres. Ubi notandum quod ait, sex unciarum, quod de singulis paximaciis sive panibus intelligendum esse alias docuimus. Nec mirum quod tria paxamidia Antonius Paulo apposuerit, et sibi unum dumtaxat reservarit, cum Paulus iam integram hebdomadam ieiunus permansisset, ut patet ex ipsa historia. Ex quibus itidem perspicuum est quanta discretione et moderatione erga suos coenobitas usus sit sanctissimus pater Benedictus (Cap. 39 Regulae), quibus praeter quotidianam illam panis libram, mensuram videlicet a Patribus statutam et servatam, etiam duo pulmentaria concessit, propter diversorum infirmitates, ut qui ex uno non possunt edere, ex alio reficiantur. Qua in re spectasse videtur praeclarum exemplum et doctrinam S. Pachomii, qui, ut in eius Vita legitur (Cap. 13), ingressus quoddam monasterium, post orationem venit ad coquinam, et inveniens fratrem qui coquinae praeerat psiathos operantem, quas mattas vulgus appellat, ait ad eum: Dic mihi, frater, quantum temporis habes, ex quo non coxisti fratribus olera vel legumina? Qui respondit: Sunt fere duo menses. Et S. Pachomius ait: Quare contra praeceptum facere voluisti, ut tanta fratrum negligeretur utilitas? Qui sub humili satisfactione respondit: Optaveram quidem, venerabilis Pater, quotidie implere ministerium meum; sed quia quidquid coquebam non consumebatur a fratribus, quia omnes abstinent (soli quippe pueri aliquid cocturae percipiunt), ne tanto labore paratae proiicerentur expensae, propterea pulmentum non coxi. At ne otiosus essem, psiathos elegi cum fratribus texere, sciens unum de his qui mihi deputati sunt, ad opus huiuscemodi posse sufficere, ut parvas escas, id est, olivas et herbulas ad refectionem fratribus pararet. Haec audiens Pachomius, Et quot sunt, inquit, psiathi, quos te fecisse dixisti? Qui respondit: Quingenti. Et ille: Defer, inquit, huc omnes, ut videam. Qui cum fuissent allati, protinus eos igne supposito iussit exuri. Tunc ait illis: Sicut vos traditam vobis erga dispensationem fratrum regulam despexistis, sic ego passim labores vestros incendio concremavi, quatenus cognoscatis quam perniciosum sit Patrum instituta convellere, quae pro animarum salute provisa sunt. An ignoratis quod gloriosum sit semper abstinere praesentibus? Nam si quis ab ea re, quae in eius est potestate, divina consideratione se continet, magnum consequitur a Domino praemium. Ab ea vero re, cuius utendi licentiam non habet, quadam noscitur necessitate cohiberi; et ideo propter abstinentiam coactam et inutilem frustra videtur exspectare mercedem; denique cum plures escae appositae fuerint, si fratres parcius his utuntur propter Deum, tunc apud Deum sibi maximam spem reponunt; de cibis autem quos non vident, nec eis ad percipiendum facultas ulla tribuitur, quomodo pro parcimonia praemium conceditur? Ideoque propter exiguos sumptus tanta fratrum non debuit intermitti commoditas. Haec ibi.] in duobus paximaciis statuerunt, quos parvulos panes vix librae unius pondus habere certissimum est.
Cassianus HOME

csg574.54 ubbB_V_0013.21v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik