1 | Etenim memini me frequenter ita appetitum cibi penitus respuisse, ut duobus diebus ac tribus refectione dilata, ne memoria quidem illius edulii meam interpellaverit mentem: et rursus ab oculis meis ita somnum diaboli impugnatione subtractum, ut plures noctes ac dies paululum quid somni meis oculis a Domino precarer infundi, graviusque me periclitatum somni cibique fastidio, quam soporis et gastrimargiae colluctatione persensi. Itaque, sicut festinandum nobis est ne appetitu corporeae voluptatis in dissolutionem noxiam dilabamur, et ante praestitutum tempus vel cibo indulgere, vel modum eius praesumamus excedere; ita est escae somnique refectio hora legitima, etiam si horreat, ingerenda. Utrumque enim bellum adversarii factione consurgit, et perniciosius continentia immoderata quam saturitas remissa supplantat. |