monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 1, 2, XV. De vocatione Pauli apostoli. <<<     >>> XVII. De immoderatis ieiuniis et vigiliis.

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT XVI. De appetenda discretione.

1 Omni igitur conatu debet discretionis bonum virtute humilitatis acquiri, quae nos illaesos ab utraque potest nimietate servare. Vetus namque sententia est [In codicib. Basileensi et Dionysiano non legitur haec sententia Graece, sed Latine dumtaxat, quam sic exponit Dionysius: Nimietates aequalitates sunt, id est, aeque nocivae: malim dicere, ambae vitiosae et nocivae, quod plenius declaratur cap. 22, ubi paria fere ostenduntur nimiae inediae et nimiae edacitatis incommoda. Hanc porro sententiam, ut Graecam, seu a Graecis prolatam, Latine tamen reddidit Faustus Rhegiensis libro I de Gratia et Libero Arbitrio, eamque suo instituto ita accommodat: Pene utraque nimietas, dum discretionem atque discrimen tenere nescit, aequale crimen incurrit. Et rursus (cap. 1 et 17): Cum inter haec unus tantum labori, alter totum gratiae iudicet deputandum, impletur in utroque Graeca sententia: nimietates aequalitates sunt, similis impietas, et par esse probatur improbitas, si totum soli gratiae, vel si totum soli ascribatur labori. Haec ille. Pro quibus apud Margarinum perperam legitur (biblioth. th. 4, edit. 3): Nimietates et inaequalitates sunt similis improbitas, et par esse probatur impietas, etc., ut ex priore sententia et toto eius libri tractatu colligitur. Videtur autem haec sententia, seu proverbialis locutio, ex Aristotele desumpta II Ethic., cap. 6, ubi docet plerasque virtutes morales in medio, hoc est, inter duo extrema vitia consistere. Huic porro affinis illa veteribus celebrata sententia: μηδὲν ἄγαν, ne quid nimis, de qua Stobaeus sermone 21, et alia Cleobuli apud eumdem, ἄριστον μετρὸν, modus omnium optimus. Quibus alludens D. Hieronymus in epistola 8, ita Demetriadem virgunculam admonet: Neque vero immoderata tibi imperamus ieiunia et enormem ciborum abstinentiam, quibus statim delicata corpora franguntur, et ante aegrotare incipiunt, quam sanctae conversationis iecere fundamenta. Philosophorum quoque sententia est, μεσότητας ἀρετὰς, ὑπερβολὰς κακίας εἶναι; quod Latinus ita potest sermo resonare: Moderatas esse virtutes; excedentes modum atque mensuram inter vitia deputari. Unde et unus de septem Sapientibus: μηδὲν ἄγαν, id est, ne quid nimis: quod tam celebre factum est, ut comico quoque versu expressum sit. Sic debes ieiunare ut non palpites et respirare vix possis, et comitum tuarum vel porteris, vel traharis manibus; sed ut fracto corporis appetitu, nec in lectione, nec in psalmis, nec in vigiliis solito quid minus facias. Idem in Isaiam lib. XIV, cap. 52: Neque enim vitia et perturbationes invicem se sequuntur, quod de virtutibus dicitur, quibus nec ὑπερβάσεις sunt, nec ἐλλείψεις, id est, nec plus nec minus, sed omnia temperata. Ita Hieronymus. Eodem spectant haec Isidori Pelusiotae epist. 131, lib. III: Ut corporeae pulchritudinis norma membrorum apta proportio est, ita etiam extrema spiritualis exercitationis linea in virtutum mediocritate consistit. Nam si extremitates, ut quidam sapientes viri pronuntiarunt, in vitium degenerent (unde etiam virtutes mediocritates esse definierunt), haud abs re Sapiens quoque monuit: Noli esse iustus multum. Haec ille (Epist. 19 et 6). Quibus adde illud Horatii (I Sat. 1) Virtus est medium vitiorum utrimque reductum. Est modus in rebus: sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum. Idemque alibi insigni epitheto auream commendat mediocritatem. Denique pervulgatum est illud proverbium: Modus est pulcherrima virtus.] ἀκρότητες ἰσότητες, id est, nimietates aequalitates sunt.
2 Ad unum enim finem nimietas ieiunii et voracitas pervenit, eodemque dispendio vigiliarum immoderata continuatio monachum, quo somni gravissimi torpor involvit. Nam per excessum continentiae debilitatum quemque ad illum statum revocari necesse est in quo negligens quisque per incuriam detinetur; ita ut frequenter quos per gastrimargiam decipi non potuisse conspeximus, per immoderationem ieiuniorum viderimus fuisse deiectos, atque ad eamdem quam vicerant passionem infirmitatis occasione collapsos.
3 Vigiliae quoque et pernoctationes irrationales deiecerunt quos somnus superare non potuit. Quapropter secundum Apostolum, per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris [II Cor. VI], recto moderamine transeundum est, et ita inter utrasque nimietates discretione moderante gradiendum est, ut nec a tradito continentiae tramite acquiescamus abduci, nec rursum remissione noxia in gulae ventrisque desideria concidamus.
Cassianus HOME

csg574.53 ubbB_V_0013.21r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik