Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT XV. De vocatione Pauli apostoli.
1 | Paulum quoque per semetipsum vocans et alloquens Christus, cum posset ei perfectionis viam reserare confestim, dirigere ad Ananiam mavult, et ab eo iubet viam veritatis agnoscere, dicens: Surge et ingredere civitatem, et ibi tibi dicetur quid te oporteat facere [Actor. V]. Mittit itaque et hunc ad seniorem, eumque illius potius doctrina quam sua censet institui; ne scilicet quod recte gestum fuisset in Paulo, posteris malum praesumptionis praeberet exemplum, dum unusquisque sibimet persuaderet simili modo se quoque debere Dei solius magisterio atque doctrina potius quam seniorum institutione formari. |
2 | Quam praesumptionem omnimodis detestandam etiam ipse Apostolus, non solum litteris, sed etiam opere atque exemplo docet, ob hoc solummodo se asserens Ierosolymam conscendisse, ut evangelium, quod, comitante gratia Spiritus sancti, cum potestate signorum et prodigiorum gentibus praedicabat, cum suis coapostolis et antecessoribus privata quodammodo ac domestica examinatione conferret: Et contuli, inquiens, cum illis Evangelium quod praedico inter gentes, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem [Galat. II]. Quis ergo tam praesumptor et caecus sit, qui se audeat suo iudicio ac discretioni committere, cum Vas electionis indiguisse coapostolorum suorum se collatione testetur? |
3 | Unde manifestissime comprobatur nulli a Domino viam perfectionis ostendi, qui habens unde valeat erudiri, doctrinam seniorum vel instituta contempserit, parvipendens illud eloquium quod oportet diligentissime custodiri: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi [Deuter. XXXII]. |