1 | Denique in tantum placila Deo haec sententia comprobatur, ut etiam in Scripturis sanctis hanc eamdem institutionem non otiose reperiamus insertam, ita ut puerum [Constat hunc Dei morem esse perpetuum, aut certe ordinarium, ut cum ipse vel per se, vel per angelos illuminare omnes possit, malit tamen homines ab hominibus doceri atque institui; sive ut ea ratione mutuam charitatem, velut inter membra, conciliet; sive ut alterum alteri subiiciendo humilitatem exerceat et commendet. Quod hic Moses Samuelis pueri exemplo confirmat, quem Dominus ipse in prima vocatione erudire noluit, sed semel et iterum, immo et tertio, ad senem deli passus est recurrere; et quem ad suum vocabat colloquium, eius tamen qui aetate superior, sanctitate inferior erat, institutione formari, ut ab eo edoctus, tandem vocanti se Deo responderet: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Simile exemplum elucet in Cornelio Centurione (Actor. X), cui cum angelus apparuisset, eadem certe opera potuisset ei omnia fidei mysteria revelare, idque utrique commodius et compendiosius fuisset; tamen eum ad Petrum allegat: Accerse, inquit, Simonem, hic dicet tibi quid te oporteat facere.] Samuelem iudicio praelatum suo [Lips. in marg. praeelectum iudicio suo] nollet per semetipsum divini colloquii disciplina Dominus erudire, sed recurrere semel et iterum pateretur ad senem; eumque quem ad suum vocabat alloquium, etiam illius qui offenderat Deum, dummodo senioris, doctrina vellet institui; et quem sua vocatione dignissimum iudicarat, senioris mallet institutione formari, ut scilicet et illius qui ad divinum ministerium vocabatur probaretur humilitas, et iunioribus forma subiectionis huius proponeretur exemplo [I Reg. |