monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, Collationes, 1, 2, XII. Confessio verecundiae, ob quam confunderemur cogitationes nostras senioribus revelare <<<     >>> XIV. De vocatione Samuelis.

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT XIII. Responsio de confusione calcanda et periculo non condolentis.

1 Moyses: Sicut non sunt omnes iuvenes pari modo vel ferventes spiritu, vel disciplinis ac moribus optimis instituti, ita ne senes quidem cuncti uno modo vel perfecti possunt, vel probatissimi, reperiri. [Divus Hieronymus: Non enim in homine aetas, sed virtus spectanda est. Et Cicero in Catone: Non cani, inquit, non rugae repente auctoritatem afferunt; sed recte acta aetas auctoritatis fructus praebet extremos. Viderint haec seniores illi, qui solo senectutis titulo in religione gloriantur, quasi religiosiores, quia seniores: quos hic certe abbas Moses graviter perstringit. Nam quod ait D. Hieronymus (Epist. 13): Non Hierosolymis fuisse, sed Hierosolymis recte vixisse laudandum est. Idem de religione et religiosis dici potest. Est senectus quidem, in religione maxime, venerabilis et honorabilis: sed, ut ait Sapiens mox citatus: Non quia diuturna, aut annorum numero computata, sed quia cani sunt sensus hominis (Sap. IV), id est, maturi, providi et exercitati ad discretionem boni et mali, ut ait Apostolus (haec enim vera canities, quae mentem ornat); et aetas senectutis vita immaculata (Hebr. V). Canities, ait Chrysostomus (Homil. 7 in Epist. ad Hebr.), tunc est venerabilis quando ea gerit quae canitiem decent; cum vero iuveniliter senex conversatur, plus iuvenibus ridiculus erit. Hinc Apostolus senes serio admonet, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia (Tit. II). Et acute dixit Seneca (Epist. 4), vix appellari posse senes illos, in quibus exacta iam pueritia remanet, quod gravius est, puerilitas.] Divitiae enim senum non sunt canitie capitis, sed industria iuventutis ac praeteritorum laborum stipendiis metiendae. [Egregius est locus Ecclesiastici, plures sententias eodem spectantes, et concatenatas complectens: proinde totus hic referendus: Tres, inquit, species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum (pro quo 70: Et gravis fui valde vitae illorum): Pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. Quae in iuventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies? Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium! Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus, et consilium! Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.] Quae enim non congregasti, inquit, in iuventute, quomodo invenies in senectute tua [Eccl. XXV]? Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata.
2 Cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sapient. IV). Et idcirco non omnium seniorum, quorum capita canities tegit, quosque vitae longaevitas sola commendat, nobis sunt imitanda vestigia vel sectanda, seu traditiones ac monita suscipienda, [Tales illi senes vere religiosi, et non tam canitie quam virtute venerandi, immo admirandi, de quibus Ioannes Climacus gradu 4: Plurimi, inquit, apud sanctos illos viros deprehensi sunt actu, et speculatione, districtioneque et humilitate mirabiles. Videres in eis terribile quoddam, angelicumque spectaculum, senes canitie verendos, augustiore facie infantium in morem ad obediendum semper paratos huc illucque discurrere, gloriamque sibi maximam per humilitatem comparare. Vidi illic viros quinquaginta fere annos in obedientiae certamine egisse, a quibus cum addiscere orarem, quam ex labore isto consolationem, quem profectum invenissent; alii quidem in abyssum humilitatis iam se pervenisse dicebant, per quam bellum omne semper excluderent ac superarent; alii sensum omnem laboris et doloris in maledictis et contumeliis se perfecte exuisse dicebant. Vidi alios ex illis aeterne memorandis viris, angelico aspectu, venerandaque canitie ad profundissimam innocentiam, simplicitatemque sapientiae plenissimam, summa alacritate propositi Deique adiuvtorio quaesitam, non irrationabilem quamdam, et insipidam, ut in saeculi senibus contingit (quales deliros vocare solent), pervenisse, extrinsecus quidem mites totos, blandos, placidos, laetos, nihil fictum, nihil negligens, nihil adulterinum, in suis verbis aut moribus habentes, rem quidem quae in paucis invenitur; interius vero in anima Deum ipsum ac praelatum infantium in morem ambientes, mentisque aciem adversus daemones et vitia audacem firmissimamque intendentes. Sic ille senes vere religiosos imitandos et audiendos describit. De honore et veneratione senioribus exhibenda ex praescripto Regulae D. Benedicti, vide Turrecrematum tract. 50 in eamdem.] sed eorum quos laudabiliter vitam suam ac probatissime comperimus in iuventute signasse, nec praesumptionibus propriis, sed maiorum traditionibus institutos.
3 Sunt enim nonnulli, quorum etiam, quod est lugubrius, maior est multitudo, qui in tepore suo quem ab adolescentia sua conceperunt, atque ignavia senescentes, auctoritatem sibi non maturitate morum, sed annorum numerositate conquirunt [Vide collat. XXIV, c. 1]. De quibus exprobratio illa Domini proprie satis dirigitur per Prophetam, Et comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit [Ose. VII]. Hos, inquam, in exemplum iunioribus, non vitae probitas, nec ulla propositi huius laudabilis atque imitanda districtio, sed annositas sola provexit.
4 Quorum canitiem callidissimus inimicus, ad deceptionem iuniorum in [D. Hieronymus in cap. I epist. ad Galat: Neque vero more Pythagorico quidquid responderam rectum putabat, nec sine ratione praeiudicata apud eam valebat auctoritas. Ita Hieronym. Praeiudicata itaque auctoritate, id est, male praesumpta ob solam senectutem, sicut enim causa praeiudicata dicitur quae praesumpta opinione damnata est, ante sententiam latam; sic auctoritas praeiudicata hic dicitur quam insulsi et irreligiosi senes sola senectutis obtentu sibi vindicant; quo etiam diabolus subinde abutitur ad deceptionem iuniorum, ut hic dicitur.] praeiudicata auctoritate proponens, etiam illos qui ad vitam perfectionis, vel suis vel aliorum potuerunt monitis incitari, subvertere ac decipere exemplis eorum fraudulenta subtilitate festinat; vel in teporem eos, scilicet noxium, vel in lethalem desperationem eorum doctrinis institutisque perducens.
5 Cuius rei volens proferre vobis exempla, auctoris nomine praetermisso (ne nos quoque illius qui patefacta sibi fratris vitia publicavit, simile aliquid admittamus), rem tantum gestam, quae instructionem necessariam vobis conferre possit, paucis exponam. [Habes hoc exemplum et alia huiusmodi lectu digna in Vitis Patrum lib. V novae edit., libel. V, qui est de fornicatione. Vide simile apud Palladium in Vita Mosis.] Cum igitur ad senem quemdam nobis optime cognitum quidam non ignavissimorum iuvenum profectus sui et curationis gratia perrexisset, et [Infra Incentivorum stimulis. Ita Sidonius lib. VI epistol. 1 carnalium vitiorum incentiva dixit. Ambrosius lib. VI Hexaemeron, oliorum incentiva; et in psalmum CXVIII, delictorum incentiva. Hieronymus ad Nepotianum et ad Rusticum, pubertatis incentiva, carnalia incentiva, incentivorum stimulos. Porro incentor, incentio et incentivum, non ab incendo, ut vult Isodorus (Lib. X Etymol. lit. I); sed ab incino, incinere, derivantur, quod est cum aliqua modulatione canere, vel alicui, velut in aurem canere ad demulcendum vel incitandum, ut solent milites incentione tubarum ad bellum incitari, unde frequentativum incanto, incantator. Itaque incentivum idem quod incitamentum, vel irritamentum, et incentor, id est, incitator, instigator, non incensor, nisi metaphorice (Gell. Noct. Attic. l. IV cap. 13).] carnalibus incentivis ac fornicationis spiritu semetipsum inquietati simpliciter prodidisset, consolationem credens laboribus suis oratione senis et remedia inflictis vulneribus reperturum, ille amarissimis eum verbis increpans, miserabilem et indignum, nec monachi nomine censendum esse pronuntians, qui potuerit huiusmodi vitio et concupiscentia titillari, ita suis econtrario correptionibus vulneravit, ut eum summa desperatione deiectum moestumque admodum ac lethali tristitia consternatum e sua dimitteret cella.
6 Cumque ei in tali moerore depresso, nec iam de remedio passionis, sed de expletione conceptae concupiscentiae profunda cogitatione tractanti, [Clarus hic et celebris inter antiquiores et illustriores anachoretas. Vixit enim tempore Iuliani Apostatae, quingentorum monachorum Pater, miraculorum gloria illustris. Eius vitam et res praeclare gestas Palladius satis ample describit Lausia. 52. Meminit eiusdem Sozomenus lib. VI cap. 20, et ex eo Nicephorus lib XI cap. 34, et Cassiodorus in Historia Tripart. lib. VIII cap. 1. Dictus est Apollos, vel Apollo, voce indeclinabili: quomodo etiam Apostolus (I Cor. III, 16) quemdam Ecclesiae ministrum nominat Apollo, non Apollinem; ad supprimendam, ut opinor, profani illius et famosi Apollinis Pythii sive Delphici memoriam. Meminit etiam coenobii abbatis Apollo Sophronius in Prato Spiritual. cap. 184. Fuit et Apollonius anachoreta non obscurus, de quo Palladius Lausia. 66, et Nicephorus lib. XI cap. 35, quem nonnulli cum hoc Apollo male confundunt, perperam illi attribuentes quae de hoc prodita sunt. (Vincen. Spec. Histor. lib. XV; Anton. in II par. tit. 15, cap. 10; Pet. in Catalog. lib. IV.)] Abbas Apollo seniorum probatissimus occurrisset, laboremque et oppugnationis vehementiam, quae in corde eius tacite volvebatur, de contemplatione vultus et deiectione coniectans, causam tantae perturbationis inquireret, atque ille molliter se compellanti seni ne responsum quidem ullum posset referre, magis ac magis eum sentiens senex non inaniter causam tantae tristitiae silentio velle contegere, quam ne vultu quidem dissimulare quivisset, intentius ab eo causas occulti doloris coepit inquirere.
7 Quibus ille constrictus, pergere se ad vicum confitetur, ut quia secundum sententiam illius senis monachus esse non posset, nec refrenare stimulos carnis et impugnationis remedia consequi iam valeret, uxorem duceret, ac relicto monasterio reverteretur ad saeculum. Quem senex Apollo blanda consolatione demulcens, seseque asserens iisdem quotidie incentivorum stimulis atque aestibus agitari, et idcirco non debere eum prorsus desperatione concidere, nec mirari super impugnationis ardore, qui non tam laboris studio quam misericordia Domini et gratia vinceretur: unius tantum diei ab eodem poposcit inducias, et ut reverteretur ad suam cellulam deprecatus, ad monasterium praedicti senis tota festinatione perrexit. Cumque eidem proximasset, expansis manibus, orationem cum lacrymis fundens: Converte, ait, Domine, qui occultarum virium et infirmitatis humanae solus arbiter pius ac secretus es medicus impugnationem illius iuvenis in senem istum, ut condescendere infirmitatibus laborantium et compati fragilitati iuniorum vel in senectute doceatur.
8 Cumque ille hanc precem cum gemitu conclusisset, cernit [Diabolum in forma Aethiopis, seu hominis nigri apparere solitum multis exemplis compertum est. Vide supra collat. 1 cap. 24, Athanasium in Vita S. Antonti, Vitas Patrum in Macario, Victorem Uticens. lib. I Persecutionum Vandal., Gregorium magnum libro secundo Dialog. cap. 4 et lib. IV cap. 18, Petrum Cluniacensem in lib. I de Mirac. cap. 8. Sed lepidum est, et memoria dignum, quod in Vita abbatis Apollo, de quo supra, refert Palladius his verbis; Is, inquit, cum quindecim annos natus a mundo secessisset, et quadraginta annos in solitudine transegisset, et in ea omnem virtutem exercuisset, visus est postea audire Dei vocem dicentis ei: Apollo, per te sapientiam sapientum in Aegypto, et prudentiam gentium abolebo. Generabis enim mihi populum peculiarem, aemulatorem bonorum operum. Is autem respondens dixit: Aufer a me, Domine, arrogantiam, ne forte elatus supra fraternitatem, mulcter omni bono opere. Et autem rursus dixit vox divina: Mitte manum tuam super collum tuum, et deinde pones eam, et infodies arenae. Is autem cum statim manum misisset super collum, apprehendit parvum Aethiopem, et eum infodit in arena clamantem, et dicentem: Ego sum daemon superbiae. Haec ibi. Et revera congruit haec figura daemoni, sive ex ipsius conditione, aut etiam electione; sive ex Dei ordinatione et voluntate, quam ipsa signat nominis analogia. Nam Aethiops, cusi Hebraeis, id est niger, et Αἰθιώψ Graecis incendens vel incensus interpretatur; quae quam ipsi conveniant, ipse viderit.] Aethiopem tetrum contra illius cellulam stantem, atque adversus eum ignita iacula dirigentem. Quibus cum fuisset ille protinus sauciatus, et progressus e cella, huc illucque velut amens et ebrius cursitaret, atque egrediens et ingrediens, iam continere se in ea non posset, eadem via concitus pergere coepit, qua iuvenis ille discesserat.
9 Quem abbas Apollo velut amentem factum quibusdam furiis agitari conspiciens, intellexit ignitum diaboli telum, quod viderat ab illo directum, in eius corde fuisse defixum, illamque in eo confusionem mentis ac perturbationem sensuum intolerandis aestibus operari; accedensque ad eum, Quo, inquit, properas, aut quaenam te causae senilis illius gravitatis oblitum ita pueriliter inquietant ac mobiliter cursitare compellunt?
10 Cumque ille pro conscientiae suae reatu ac turpi exagitatione confusus, crederet ardorem sui pectoris deprehensum, ac retectis seni sui cordis arcanis, nullam responsionem percunctanti reddere prorsus auderet: Revertere, inquit, ad cellam, tandemque te intellige vel ignoratum hactenus a diabolo, vel despectum, nec in eorum numero reputatum quibus ille quotidie confligere et colluctari profectibus eorum ac studiis instigatur, qui unum eius in te directum iaculum post tantam annorum seriem, quam in hac professione trivisti, non dicam respuere, sed ne sufferre quidem vel uno die quivisti; quo te sauciari Dominus idcirco passus est, ut saltem in senecta disceres compati infirmitatibus alienis, et fragilitati condescendere iuniorum tuis exemplis atque experientia docereris, qui suscipiens iuvenem infestatione diabolica laborantem, non modo nulla consolatione fovisti, sed etiam perniciosa desperatione deiectum, inimici manibus tradidisti, quantum in te est, ab eodem lugubriter devorandum, quem sine dubio nequaquam tam vehementi conflictu fuisset aggressus, quo te nunc usque est appetere dedignatus, nisi futuro profectui eius invidens inimicus illam virtutem quam animo eius inesse cernebat, anticipare ac pervertere suis ignitis iaculis festinasset; proculdubio intelligens fortiorem, cui tanta vehementia confligere operae pretium iudicavit.
11 Disce itaque tuis exemplis laborantibus compati, et periclitantes nequaquam perniciosa desperatione terrere, nec durissimis sermonibus asperare, sed potius leni blandaque consolatione reficere, et secundum praeceptum sapientissimi Salomonis eruere eos qui ducuntur ad mortem, et redimere eos qui interficiuntur ne parcas (Prover. XXIV); nostrique Salvatoris exemplo arundinem quassatam non conterere, et linum fumigans non exstinguere (Isaiae XLII; [Matt. XII], illamque a Domino gratiam postulare, qua ipse quoque fiducialiter valeas opere ac veritate cantare: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est verbo (Isaiae L). Nullus enim posset insidias inimici sufferre, seu carnales aestus naturali quodammodo igne flagrantes vel exstinguere, vel reprimere, nisi gratia Dei vel iuvaret fragilitatem nostram, vel protegeret ac muniret. Et idcirco salutaris huius dispensationis ratione finita, qua vel illum iuvenem perniciosis aestibus Dominus liberare, vel de impugnationis vehementia, et compatiendi affectu te voluit erudire, communibus eum precibus imploremus, quo flagellum istud quod utilitatis gratia tibi Dominus inferre dignatus est, iubeat amoveri (ipse enim dolere facit et rursum medetur, percutit et manus eius sanant [Iob. V]; ipse humiliat et exaltat, ipse occidit et vivificat, deducit ad infernum et reducit [I Reg. II], et ignita diaboli iacula quae me arbitro tibi permisit infligi, donante Spiritus sui rore, restinguat.
12 Quam tentationem, licet eadem celeritate qua inferri eam Dominus passus est, ad unam senis orationem rursus abstulerit; evidenti tamen experimento docuit, non modo non exprobrari patefacta cuiusque vitia debere, sed ne leviter quidem laborantis dolorem debere contemni. Et idcirco nequaquam nos [Lips. in marg. vos] unius sive paucorum vel imperitia vel levitas ab illa salutari, quam praediximus, via et traditione maiorum deterreat et excludat, quorum canitie ad deceptionem iuniorum callidissimus abutitur inimicus: sed absque ullo confusionis operimento omnia debent senioribus revelari, atque ab eis vel remedia vulnerum, vel exempla conversationis ac vitae fiducialiter sumi; in quibus parem opem et similem experiemur effectum, si nihil penitus affectare nostro iudicio ac praesumptione tentemus.
Cassianus HOME

csg574.47 ubbB_V_0013.19r

Cassianus, Collationes, 1, 2, XII. Confessio verecundiae, ob quam confunderemur cogitationes nostras senioribus revelare <<<     >>> XIV. De vocatione Samuelis.
monumenta.ch > Cassianus > 13

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik