Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT XI. Verba abbatis Serapionis, et de marcore patefactarum cogitationum, et de periculo propriae confidentiae.
1 | Cum adhuc essem puerulus, inquit, et cum abbate Theone commanerem, haec mihi fuerat inimici impugnatione consuetudo ingesta, ut postquam refecissem hora nona cum sene, unum paxamacium quotidie in sinu meo latenter absconderem, quod sero illo ignorante occulte edebam. |
2 | Quod furtum, licet convenientia [Al. conniventia] voluptatis et inoliti semel desiderii incontinentia sine cessatione committerem, expleta tamen concupiscentia fraudulenta, ad memetipsum revertens super admisso furti crimine, gravius cruciabar, quam super esu eius fueram iucundatus. Cumque illud molestissimum opus velut ab exactoribus Pharaonis [Exod. V] indictum mihi vice laterum singulis diebus explere non sine dolore cordis mei compellerer, nec tamen eruere me possem ab hac eorum saevissima tyrannide, et clandestinum furtum seni manifestare confunderer, contigit Dei nutu de hoc me captivitatis iugo volentis eripere, ut quidam fratres cellam senis obtentu aedificationis expeterent. |
3 | Cumque refectione transacta, collatio spiritalis coepisset agitari, respondensque senex propositis interrogationibus eorum, de gastrimargiae vitio et occultarum cogitationum dominatione dissereret, earumque naturam et atrocissimam vim quam haberent, donec celarentur, exponeret, compunctus ego collationis huius virtute, et conscientia redarguente perterritus, velut qui crederem ob hoc ea fuisse prolata, quod seni Dominus secreta mei pectoris revelasset, in occultos primum gemitus excitatus, deinde cordis mei compunctione crescente, in apertos singultus lacrymasque prorumpens, paxamacium, quod consuetudine vitiosa clancule subtraxeram comedendum, de sinu furti mei conscio ac susceptore produxi, ipsumque in medium proferens, quemadmodum quotidie latenter ederem, prostratus in terram, cum veniae postulatione confessus sum, et ubertim profusis lacrymis, ut absolutionem durissimae captivitatis a Domino deposcerent, imploravi. |
4 | Tunc senex: Confide, ait, o puer, absolvit te ab hac captivitate, etiam me tacente, confessio tua. Victorem namque adversarium tuum hodie triumphasti, validius eum tua confessione elidens, quam ipse fueras ab eo tua taciturnitate deiectus: quem utique nequaquam vel tua, vel alterius responsione [Lips. in marg. reprehensione] confutans, in te nunc usque permiseras dominari, secundum illam Salomonis sententiam [Eccles. VIII]: Quia non fit contradictio his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominum in ipsis, ut faciant mala. |
5 | Et idcirco iam te post hanc publicationem tuam nequissimus spiritus iste inquietare non poterit, nec in te latibulum sibi teterrimus serpens deinceps usurpabit, de tenebris tui cordis confessione salutari protractus ad lucem. Nec dum senex haec verba compleverat, et ecce lampas accensa de meo sinu procedens ita cellam replevit odore sulfureo, ut vehementia fetoris ipsius vix in ea residere nos permitteret. |
6 | Resumensque senex admonitionem, Ecce, inquit, Dominus tibi veritatem sermonum meorum visibiliter approbavit, ut passionis incentorem de corde tuo confessione salubri fugatum, oculis pervideres, patefactumque hostem nequaquam locum in te ulterius habiturum, aperta eius expulsione, cognosceres. Itaque secundum sententiam senis, Ita est, inquit, in me confessionis huius virtute dominatio diabolicae illius tyrannidis exstincta atque in perpetuum consopita, ut numquam mihi ne memoriam quidem concupiscentiae huius ulterius tentaverit inimicus ingerere, nec me post haec aliquando pulsatum furtivi illius desiderii instigatione persenserim. |
7 | Quem sensum in Ecclesiaste quoque pulcherrime legimus figuratum: Si momorderit, inquit, serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori [Eccles. X], taciti serpentis morsum perniciosum esse designans, id est, si per confessionem suggestio seu cogitatio diabolica incantatori cuiquam, spiritali scilicet viro, qui carminibus Scripturarum mederi protinus vulneri, et extrahere de corde consuevit noxia venena serpentis, patefacta non fuerint, succurrere periclitanti periturove non poterit. |
8 | Hoc igitur modo ad scientiam discretionis verae pervenire facillime poterimus, ut seniorum vestigia subsequentes, neque agere quidquam novi, neque discernere nostro iudicio praesumamus; sed quemadmodum nos vel traditio illorum vel vitae probitas informarit, in omnibus gradiamur. Qua institutione firmatus, non modo ad perfectam discretionis rationem quisque perveniet, verum etiam a cunctis insidiis inimici tutissimus permanebit. |
9 | Nullo namque alio vitio tam praecipitem diabolus monachum pertrahit ac perducit ad mortem, quam cum eum, neglectis consiliis seniorum, in suo iudicio persuaserit ac definitione doctrinave confidere. Etenim cum omnes artes ac disciplinae humano ingenio repertae, et quae nihil amplius quam vitae huius temporariae commodis prosunt, licet manu palpari queant et oculis pervideri, recte tamen a quoquam sine instituentis doctrina nequeant comprehendi; quam ineptum est credere hanc solam non egere doctore, quae et invisibilis et occulta est, et quae non nisi corde purissimo pervidetur, cuius error non temporale damnum, nec quod facile reparetur, sed animae perditionem parit, mortemque perpetuam! |
10 | Habet enim non adversus visibiles, sed invisibiles atque immites hostes diurnum nocturnumque conflictum, nec contra unum seu duos, sed contra innumerabiles catervas spiritale certamen, cuius casus tanto perniciosior cunctis, quanto et infestior inimicus, et congressus occultior. Et ideo semper seniorum summa diligentia sunt sectanda vestigia, atque ad eos cuncta quae in nostris cordibus oriuntur, sublato confusionis velamine, deferenda. |