monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 1, 2, IX. Interrogatio de acquirenda vera discretione. <<<     >>> XI. Verba abbatis Serapionis, et de marcore patefactarum cogitationum, et de periculo propriae confidentiae.

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT X. Responsio, quemadmodum possideatur vera discretio.

1 Tum Moyses: Vera, inquit, discretio non nisi vera humilitate acquiritur. [Inter gradus humilitatis quinto loco ponit D. Benedictus (Cap. 7), si monachus omnes cogitationes malas cordi suo advenientes abbati non celaverit suo. Et inter instrumenta bonorum operum (Cap. 4): Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere, et seniori spiritali patefacere. Qua de re alibi egimus.] Cuius humilitatis haec erit prima probatio, si universa non solum quae agenda sunt, sed etiam quae cogitantur, seniorum reserventur examini, ut nihil quis suo iudicio credens, illorum per omnia definitionibus acquiescat, et quid bonum vel malum debeat iudicare, eorum traditione cognoscat. [Huius institutionis veterum Patrum meminit etiam Photius in Cassiano, qui certe multus ac frequens est in ea doctrina et institutione commendanda et inculcanda. Sic enim alibi refert Tabennenses Patres existimasse id plurimum conducere ad spiritualis vitae fundamenta firme iacienda, ut iuniores tentationes suas atque adeo cogitationes superiori aut seniori quam citissime et sua sponte detegant: Instituuntur, inquit (Lib. IV Inst. cap. 9), nullas penitus cogitationes prurientes in corde perniciosa confusione celare; sed confestim ut exortae fuerint, eas suo patefacere seniori, nec super earum iudicio quidquam suae discretioni committere; sed illud credere malum esse, vel bonum, quod discusserit aut pronuntiaverit senioris examen. Itaque fit ut in nullo circumvenire iuvenem callidus inimicus, velut inexpertum ignarumque praevaleat, nec ulla fraude decipere quem praevidet non sua, sed senioris discretione muniri, et suggestiones suas, vel ignita iacula quaecumque in cor eius interiecerit, ut seniorem celet, non posse suaderi. Sic eleganter Cassianus, vel apud Cassianum vetusti Patres de cogitationum cita manifestatione disputarunt; quae huic loco plane consonant. Eodem etiam spectat illa D. Antonii admonitio apud Athanasium (In Vita S. Antonii): Magnam esse ad virtutem viam, si singuli vel observarent quod gererent, vel universas mentium cogitationes fratribus referrent: non enim posse aliquem peccare, cum relaturus esset alteri quaecumque peccasset, et subire pudorem in publicum turpia proferendi, etc.] Quae institutio non solum per veram discretionis viam iuvenem recto tramite docebit incedere, verum etiam cunctis fraudibus et insidiis inimici servabit illaesum.
2 Nullatenus enim decipi poterit quisque, si non suo iudicio, sed maiorum vivit exemplo; nec valebit ignorationi eius callidus hostis illudere, qui universas cogitationes in corde nascentes perniciosa verecundia nescit obtegere, sed eas maturo examine seniorum vel reprobat vel admittit. Illico namque, ut patefacta fuerit, cogitatio maligna marcescit; et antequam discretionis iudicium proferatur, serpens teterrimus velut e tenebroso ac subterraneo specu virtute confessionis protractus ad lucem, et traductus quodammodo, ac dehonestatus abscedit.
3 Tamdiu enim suggestiones eius noxiae dominantur in nobis, quamdiu celantur in corde. Et ut virtutem sententiae huius efficacius colligatis, referam vobis abbatis [Tres eiusdem nominis anachoretae sanctitatis laude claruerunt. Primus ille magnus Serapion ex anachoreta episcopus Thmueos ab Athanasio ordinatus, ut ipse testatur in epist. ad Dracontium. Exstat epistola eiusdem Athanasii ad eumdem Serapionem adversus eos qui mussitare incipiebant Spiritum sanctum esse creaturam: itemque Commentarius de blasphemia in Spiritum sanctum et alia epistola de morte Arii. Agit de eodem S. Hieronymus lib. de Script. Eccles, et in epistola ad Magnum (Epist. 84), Socrates lib. IV Histor. cap. 18, Histor. Tripart. lib. I cap. 1, Niceph. lib. IX cap. 14, et lib. XI cap. 43. Alter Serapion Sindonius, sive Sindonites dictus (quod praeter sindonem nihil indueret), de quo mira refert Palladius Lausia. 83. Tertius denique Serapion Arsenoites, decem millium monachorum abbas, idemque presbyter, de quo idem Palladius Lausia. 76, et Petrus in Catalogo lib. III cap. 217. De quo hic agi omnino existimo, et cum eo habitam collectionem quintam eius nomine inscriptam, quae est de octo principalibus vitiis. Nam primus ille Cassiani aetatem multo tempore antecessit. Secundus nec abbas nominatur, nec monachis praefuisse legitur.] Serapionis factum, quod ille iunioribus instructionis gratia frequenter proponebat.
Cassianus HOME

csg574.43 ubbB_V_0013.17v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik