1 | Ad haec Germanus: Et novellis exemplis et definitionibus antiquorum satis abunde perpatuit discretionem fontem quodammodo atque radicem cunctarum esse virtutum. Quomodo ergo acquiri debeat, cupimus nobis exponi, aut quemadmodum, utrum vera et ex Deo, an falsa et diabolica sit, possit agnosci: ut secundum illam evangelicam, [Quam alias dixit praeceptum Domini, ut videlicet simus probi, seu probabiles trapezitae, sive nummularii: de qua sententia praeter alios auctores ibi citatos, haec habet D. Clemens lib. II Constit. cap. 34: Estote tamquam argentarii periti. Ut enim hi nummos adulterinos segregant, probos autem sibi adiungunt: sic oportet episcopum quae vitiis quidem carent retinere; vitiosa vero, vel curare, vel, si est aegritudo insanabilis, expellere et celeriter amputare, neque quibusvis credere. Et Damascen. lib. IV de Fide Orthod. c. 18: Si autem ab iis qui foris sunt decerpere quippiam utile voluerimus, haud aspernabile est. Efficiamur probati trapezitae, legitimum et purum aurum acervantes, adulterinum autem refutantes; sumamus sermones optimos, deos autem ridiculos et fabulas alienas canibus proiiciamus.] quam superiore tractatu disseruisti (Collat. I cap. 20), parabolam, qua iubemur fieri probabiles trapezitae, numismati impressam veri regis imaginem pervidentes, deprehendere valeamus, quod non sit in moneta legitima figuratum, atque illud, sicut vulgari usus verbo hesterna collatione dixisti, tamquam paracharagmum reprobemus, illa instructi peritia, quam satis copiose et integre prosecutus, habere spiritalem, atque Evangelicum trapezitam debere signasti. |
2 | Quid enim proderit virtutis eius et gratiae merita cognovisse, si quemadmodum debeamus expetere eam vel acquirere nesciamus? |