monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 1, 2, VII. De alterius illusione quam per imperitiam discretionis incurrit. <<<     >>> IX. Interrogatio de acquirenda vera discretione.

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT VIII. De lapsu et deceptione monachi Mesopotameni.

1 Longum est [Hoc idem exemplum, aut aliud certe simillimum refert Antiochus monachus Palaestinus vitae sanctitate et doctrina celebris, cuius exstant homiliae 129 in Biblioth. SS. Patrum. Fuit, inquit (Bibliot. SS. Patr. t. II, hom. 84), in monte Sina monachus quidam. qui celebre adeo edidit suae continentiae specimen, ut in cellula multos vixerit annos inclusus; postremo multifariis revelationibus diaboli et insomniis illusus ad Iudaismum delapsus est, et carnis circumcisionem. Cum igitur diabolus huic identidem vera quaedam in somnia demonstrasset, et veluti obiecta illecebra inescasset illius obscuratam mentem, novissime oculis illius obiicit copiosam turbam apostolorum, martyrum, aliorumque omnis generis Christianorum densissimis tenebris et omni dedecore oppletam; parte opposita Mosen, prophetas, populum quoque Iudaeorum (Deo alioqui invisum) offert splendida admodum luce conspicuos, inque gaudio et hilaritate vitam traducentes. Haec cum spectasset miser, e vestigio surrexit, derelictoque sancto illo monte, in Palaestinam usque pervenit, rectaque contendit in Mara et Libyadem, asyla Iudaeorum. Cum istis denarrasset quae sibi visae fuissent, diabolicas apparitiones, circumcisus est, ac professus Iudaismum, accepit uxorem, inque omnium prospectu, adversus Christianos edidit dogmata, propugnator factus Iudaicae superstitionis. Hunc ego vidi, ac plerique monachorum; neque enim quatuor anni sunt a morte illius, qua misere perruptus est: catarrhi enim profluvium aliquamdiu passus, et vermium arrosione contabescens exspiravit. Hunc cum vidissemus, ego et alii aliquot monachi, correpti timore ingenti, cum luctu lamentati sumus. Erat id sane quam miserabile spectaculum. Vir hic totus incanuerat in monastica exercitatione, consenueratque laboribus attritus; et is tandem cum mulieribus iocabatur; immundarum carnium, nempe Iudaicarum gustu se defoedabat et inquinabat; verba loquebatur obscoena et impudica; blasphemabat Christum; Spiritum sanctum non tolerandis afficiebat contumeliis. Et hunc talem illi sine lege Iudaei secundum vocabant Abraham. Hucusque de monacho illo a daemone illuso et ad Iudaismum prolapso Antiochus. An vero idem ille, an alius exstiterit monachus, cum hoc Mesopotameno, cuius deceptio, et lapsus hoc cap. refertur, merito dubitari potest. Nam et stylus et totius narrationis contextus eamdem prae se ferre videntur historiam, nisi quod eiusdem monachi miserandus interitus et horrenda punitio divinitus illata plenius et expressius ab Antiocho describitur. At e diverso repugnant tum locorum, tum temporum circumstantiae, quae alterum ab altero diversum esse, non eumdem, perspicue demonstrant. Nam hic monachus (Gal. IV) Sinaita (est autem Sina mons in Arabia) teste Apostolo, ille Mesopotamenus astruitur: ille Cassiano aut anterior, aut aequalis, et synchronus; hic fere ducentis annis posterior. Vixit enim Antiochus ille, qui rem describit, et monachum illum apostatam se vidisse testatur, tempore Heraclii imper. circa annum Domini sexcentesimum vigesimum (unde et Baronius t. VIII, hoc exemplum ponit sub anno Christi 614, Herachi quinto): Cassianus vero Theodosio et Valentiniano regnantibus, sub quibus etiam vitae finem accepit, anno quadringentesimo trigentesimo quinto, ut auctor est Trithemius. Quomodo ergo narrare potuisset Cassianus, quod annis paulo minus ducentis post ipsius obitum ex Antiochi narratione contigisse cognoscitur? Restat igitur, ut alius a Cassiano, alius ab Antiocho monachus designetur: simili tamen lapsu et illusione diabolica ad Iudaismum et circumcisionem perductus.] deceptionem illius quoque monachi Mesopotameni narrando percurrere, qui in illa provincia perpaucis imitabilem exhibens continentiam, quam per annos multos singulariter in cella retrusus exegerat, ita est ad extremum diabolicis revelationibus somniisque delusus, ut post tantos labores atque virtutes, quibus omnes monachos ibidem residentes excesserat, [Id est, seipsum Iudaico more circumciderit. Cui merito obiici potuit illud Apostoli ad Galatas simili errore deceptos, et ad Iudaismum et circumcisionem devolutos: Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne (id est, carnali caeremonia) consummemini. Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa (Gal. III)? Et rursum illud cap. V: Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae: nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides, quae per charitatem operatur. Tales etiam Ebionitae haeretici, teste divo Hieronymo (In c. V ad Gal.) asserentes una cum baptismo circumcisionem et legem cum Evangelio servandam. (Epiphan. in Panar., haeres. 30.) Non male autem ponitur carnis concisio pro circumcisione. Nam et Apostolus ad Philippenses III, non circumcisionem, sed concisionem vocat, velut per contemptum, dicens: Videte concisionem: non dignatus circumcisionem appellare, ut notavit D. Hieronymus.] ad Iudaismum et concisionem [Lips. in marg. circumcisionem] carnis lapsu miserabili fuerit devolutus.
2 Nam cum volens eum consuetudine visionum ad credulitatem futurae deceptionis illicere, verissima quaeque multo tempore diabolus velut veritatis nuntius revelasset, ad extremum ostendit Christianum populum una cum principibus religionis ac fidei nostrae, Apostolis scilicet atque martyribus, tenebrosum ac tetrum, omnique macie tabidum atque deformem, et contra Iudaeorum populum una cum Moyse, patriarchis atque prophetis, summa tripudiantem laetitia, et splendidissimo lumine coruscantem, suadens si mallet meriti ac beatitudinis illorum particeps fieri, circumcisionem quoque suscipere festinaret.
3 Horum itaque profecto tam lugubriter nemo fuisset illusus, si rationem discretionis huius assequi laborasset. Quamobrem in quantum perniciosum sit discretionis gratiam non habere, multorum casus et experimenta declarant.
Cassianus HOME

csg574.42 ubbB_V_0013.17r