1 | Quid etiam de illo commemorem (cuius nominis, quia adhuc superest, nolumus facere mentionem) qui dum longo tempore [Cum in variis formis daemon apparere soleat, non raro etiam in forma, sive specie boni angeli apparuisse legitur, et hoc modo multos decepit, aut decipere tentavit: ut merito dixerit Apostolus, quia Et ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis (I Corinth. II). In Vitis Patrum ita apparuit Abraham anachoretae de nocte oranti, eiusque cellam mira claritate complevit. Item Simeoni Stylitae, cui ut currum igneum, ut alter Elias, conscenderet, persuadere conatus est. Alteri cuidam monacho apparuit diabolus transformatus in angelum lucis, et dixit ad eum: Ego sum Gabriel angelus, et missus sum ad te. Ille vero dixit ei: Vide ne ad alium missus sis, ego enim non sum dignus ut angelus mittatur ad me. Diabolus autem statim non comparuit. Haec ibi (Vit. Patr. lib. V libel. 15). Sub angeli etiam specie se exhibuit S. Elphego episcopo Cantuariensi, quemadmodum in Vita eius scribit Osbertus eiusdem Ecclesiae episcopus. S. item Oswaldo Vigorniensi episcopo apud Surium (tomo II et V). Plura alia exempla refert Caesarius Cisterciensis lib. III cap. 14, et lib. V cap. 47. D. Petrus Damiani lib. VI, epist. 21.] daemonem in angeli suscepit claritate, revelationibus eius innumeris saepe deceptus, credidit internuntium esse iustitiae? Nam exceptis his, etiam per omnes noctes in cella eius lumen absque ullius lucernae praebebat officio. |
2 | Ad extremum iubetur ab ipso, ut Deo filium suum, qui cum eo pariter in monasterio commanebat, offerret: ut [At hoc sacrificium non elegit Dominus, et longe dispar utriusque ratio. Nam ut D. Augustinus ait lib. I de Civit. Dei cap. 26: Cum Deus iubet, seque iubere sine ullis ambagibus intimat, quis obedientiam in crimen vocet, quis obsequium pietatis accuset? sed non ideo sine scelere facit, quisquis Deo immolare filium decreverit, quia hoc Abraham etiam laudabiliter fecit. Nam et miles cum obediens potestati sub qua legitime constitutus est, hominem occidit, nulla civitatis suae lege reus est homicidii; immo nisi fecerit, reus est imperii deserti atque contempti. Quod si sua sponte atque auctoritate fecisset, in crimen effusi humani sanguinis incidisset. Itaque unde punitur si fecerit iniussus, inde punitur nisi fecerit iussus. Quod si ita est, iubente imperatore, quanto magis iubente Creatore! Haec Augustinus.] hoc scilicet sacrificio Abrahae patriarchae meritis in nullo inveniretur inferior. Cuius in tantum est persuasione seductus, ut hoc confestim [Parricida, vel paricida, dicebatur non solum qui parentem, sed qui parem, id est, quemcumque hominem occidisset (Festus): itaque parricidium non solum patris aut parentis, sed paris caedes; vel, ut aliis placet, patratio caedis. Id indicat lex Numae Pompilii regis antiquissima his concepta verbis: Si quis hominem liberum dolo sciens morti duit, parricida esto (Isid. Etymo. l. X lit. P.). Et lege Pompeia de parricidiis cavetur, ut parricidii teneatur, non solum qui patrem aut matrem interfecerit, sed et qui fratrem, sororem, patruelem, matruelem, filium, filiam, nepotem, nurum, aliosve propinquos occiderit. Sic D. Cyprianus lib. de Zelo et Livore: Hinc parricidia, inquit, nefanda contigerunt, dum Abel iustum zelat Cain iniustus.] parricidium opere perfecisset, nisi eum videns puer cultrum extra consuetudinem acuendo praeparare, et vincula quibus eum velut oblaturus ad immolandum constringere disponebat, inquirere, praesagio sceleris futuri perterritus, aufugisset. |