monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, Collationes, 1, 2, V. De morte Heronis senis. <<<     >>> VII. De alterius illusione quam per imperitiam discretionis incurrit.

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT VI. De ruina duorum fratrum ob discretionis imperitiam.

1 Quid dicam de illis duobus fratribus, qui habitantes ultra illam eremum Thebaidos ubi quondam fuerat beatus Antonius commoratus, minus cauta discretione permoti, euntes per extentam solitudinis vastitatem, [Tentatio Dei manifesta, contra illud Deut. VI et Mat. III: Non tentabis Dominum Deum tuum. De qua tentatione agens D. Thomas (1-2, q. 97, a. 1): Quando, inquit, propter aliquam necessitatem seu utilitatem committit se aliquis divino auxilio in suis petitionibus vel factis, hoc non est Deum tentare. Dicitur enim in secundo Paralip. XX: Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Quando vero hoc agitur absque ulla necessitate et utilitate, hoc est interpretative tentare Deum. Unde super illud Deuter. VI; Non tentabis Dominum Deum tuum, dicit Glossa: Deum tentat, qui habens quod faciat, sine ratione committit se periculo, experiens utrum posset liberari a Deo. Verum hic obiici posset simile exemplum duorum adolescentium monachorum, quod narrat Cassianus lib. V Institut. cap. 40, qui dum fructus sibi a suo abbate traditos deferrent ad quemdam senem in solitudine laborantem, nec eius cellam invenirent, maluerunt in itinere fame perire quam fructus contingere. At magna diversitas est in utroque exemplo; nam illi quidem iussi fuerant, et stricte admoniti, ut fructus integros, quia raros et exquisitos in ea regione, ad senem illum deportarent: et quamvis possent illud praeceptum per ἐπιεικείαν commode interpretari, ac reputare se in tanta necessitate illo non obligari; tamen ad hoc non tenebantur, praesertim cum haberent iustam causam aliter opinandi, aetate iuvenili, aut certe postponendi vitam suam merito obedientiae et fidei depositi, sive commissi, ut ibi dicitur. At hi nullo praecepto, nulla idonea ratione movebantur, ne cibum sumerent, nisi divinitus missum; nisi vel ad explorandam Dei benevolentiam, aut potestatem, quod est tentare Deum; vel ad ostentandam aliis suae sanctitatis excellentiam, quod est magnae praesumptionis et arrogantiae.] nullam escam penitus sumere decreverunt, nisi quam per semetipsum Dominus illis praestitisset. Cumque errantes eos per deserta et deficientes iam fame conspexissent a longe [Mazices, sive μάζικας Ptolomaeus in ea Aegypti sive Africae parte locat, in qua Cassianus. Eorumdem ut barbarorum et immanium hominum meminit Palladius in Arsacio (Lausia. 7), quos tamen Mazicos vocat. Et Nestorius apud Evagrium lib. I Histor. Eccl. cap. 7, et Nicephorus lib. XIV cap. 13. In Vitis Patrum (Lib. IV, c. 15) gens Mazicorum dicitur.] Mazices [Lips. in marg. Marzites vel Marzitos] quidam (quae gens cunctis pene nationibus feris immanior atque crudelior est; non enim eos ad effusionem sanguinis, ut nonnullas gentes, desiderium praedae, sed sola ferocitas mentis instigat), eisque contra naturam feritatis suae cum panibus occurrissent, unus ex eis, subveniente discretione velut a Domino sibi porrectos, cum gaudio et gratiarum actione suscepit, reputans escam sibi divinitus ministrari, nec sine Deo factum, ut hi qui semper hominum cruore gauderent, deficientibus iam ac tabescentibus vitae substantiam largirentur; alius vero recusans cibum, velut ab homine sibi oblatum, inediae defectione consumptus est.
2 Quorum licet initia ex reprehensibili persuasione descenderint, unus tamen, subveniente discretione, id quod temere incauteque conceperat, emendasse agnoscitur; alius autem in stulta praesumptione perdurans, ac penitus discretionis ignarus, mortem quam Dominus avertere voluit, sibi ipsi conscivit, nequaquam credens divino instinctu factum, quod immites barbari, propriae feritatis obliti, panes eis pro gladiis obtulissent.
Cassianus HOME

csg574.41 ubbB_V_0013.16v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik