monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 1, 2, IV. Quae de bono discretionis in Scripturis sanctis referantur. <<<     >>> VI. De ruina duorum fratrum ob discretionis imperitiam.

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT V. De morte Heronis senis.

1 Et ut hanc eamdem definitionem antiquitus a S. Antonio et caeteris Patribus promulgatam, recens quoque, sicut promisimus, confirmet exemplum, recolite id quod nuper gestum oculorum vestrorum vidistis obtutibus, [Memorat Palladius (Lausia. 32) Heronem quemdam monachum sibi notum, qui post magnos labores et praeclaros sudores, ut ipse loquitur, ab arrogantia arreptus et elatione, praecipitavit. Verum an ille idem sit cum hoc Herone, de quo hic agitur, non satis expedio. Nam ille quidem ingenio et moribus, et vitae etiam austeritate huic non dissimilis fuisse videtur; at fine non item. Non enim in puteum se deiecisse, sed ex gravi infirmitate convaluisse, ac postmodum post peccatorum confessionem obdormiisse perhibetur.] senem videlicet Heronem ante paucos admodum dies illusione diabolica a summis ad ima deiectum, quem quinquaginta annis in hac eremo commoratum, singulari districtione rigorem continentiae tenuisse meminimus, et solitudinis secreta ultra omnes hic commorantes miro fervore sectatum. Hic igitur, quo pacto, quave ratione post tantos labores ab insidiatore delusus, gravissimo corruens lapsu, cunctos in hac eremo constitutos, luctuoso dolore perculit?
2 Nonne quia minus discretionis virtute possessa, suis definitionibus regi, quam consiliis vel collationibus fratrum, atque institutis maiorum, maluit obedire? Siquidem tanto rigore immutabilem ieiunii continentiam semper exercuit, et solitudinis cellaeque ita iugiter secreta sectatus est, ut ab eo participationem ineundi cum fraternitate convivii, nec veneratio quidem diei pascalis aliquando potuerit obtinere.
3 In qua fratribus cunctis pro anniversaria solemnitate in Ecclesia retentatis, solus non potuit aggregari, ne quantulumcumque perceptione leguminis parvi, a suo videretur proposito relaxasse. Qua praesumptione deceptus, angelum Satanae velut angelum lucis cum summa veneratione suscipiens, eiusque praeceptis prono obediens famulatu, semetipsum in puteum, cuius profunditatem oculorum non attingit intuitus, praecipitem dedit, de angeli videlicet sui sponsione non dubitans, qui eum pro merito virtutum ac laborum suorum nequaquam posse firmaverat ulli iam discrimini subiacere.
4 Cuius rei fidem, ut experimento suae sospitatis evidentissime comprobaret, supradicto se puteo nocte intempesta illusus iniecit, magnum scilicet virtutis suae meritum probaturus, cum inde exisset illaesus. De quo, ingenti fratrum labore cum pene iam exsanguis fuisset extractus, vitam die tertia finiturus, quod his deterius est, ita in deceptionis suae obstinatione permansit, ut ei ne experimento quidem mortis suae potuerit persuaderi, quod fuisset daemonum calliditate delusus. Quamobrem pro meritis laborum tantorum et annorum numerositate, qua in eremo perduravit, hac miseratione et humilitate summa, ab his qui eius compatiebantur exitio, vix a presbytero abbate [De eodem Cassianus lib. V Inst. cap. 40, et rursus collat. 3, quae et ipsi adscribitur, et collat. 18 cap. 15, ubi eius patientiam mirabilem refert. Palladius in Lausiacis (Sec. 37, 38, 78), Nicephorus lib. IX cap. 14, et alii. Presbyter autem et abbas passim nominatur, ne quis putet hunc esse Paphnutium illum superioris Thebaidis episcopum in Historia Ecclesiastica celeberrimum, qui Cassiani tempora diu antecessit, ut alias notavimus.] Paphnutio potuit obtineri, ut non inter [Biothanati, ut alias monuimus (Lib. VII Inst. cap. XIV), olim a gentilibus per contumeliam dicti sunt martyres, quia violenta morte necati, vel necandi. At inter Christianos biothanati proprie reputati sunt, qui sibi mortem ultro conscivissent, aut violentas manus intulissent, quorum memoriam in sacris agi, aut oblationes pro eis fieri, veterum Patrum instituto, et ecclesiastica disciplina, vetitum fuisse, vel ex hoc loco discimus. Qua de re etiam exstant canones ecclesiastici, quibus illi memoria et oblatione pro defunctis fieri solita iudicantur indigni. Sic enim in consilio Bracharensi I cap. 24 (Apud Gratian. 23, q. 5, c, Placuit). Placuit ut qui sibi ipsis voluntarie aut per ferrum, aut per venenum, aut per praecipitium, aut per suspendium, vel quolibet modo violentam inferunt mortem, nulla prorsus pro illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Et concilio Aurelianen. II cap. 14: Oblationem defunctorum, qui in aliquo crimine fuerunt interempti, recipi debere censemus; si tamen non ipsi sibi mortem probentur propriis manibus intulisse.] biothanatos reputatus, etiam [Duo tanguntur hic antiqui ritus, et officia iam inde a primis Ecclesiae temporibus pro defunctis exhiberi solita, nempe oblatio, sive sacrificium pro eis oblatum, et memoria, sive commemoratio eorum in sacrificio. De utroque ad hunc locum illustrandum iuverit hic nonnulla antiquitatis testimonia annotare. Ac de sacrificio quidem in primis observandum illud, certis ac statis diebus potissimum offerri solere. Primum in die obitus, aut sepulturae, de quo etiam praecipue hic agitur; quod ex apostolica traditione manavit. Nam D. Clemens epist. 1 testatur apostolum Petrum praecepisse ut celebrentur exsequiae mortuorum hymnis, precibus et lectionibus, Idemque confirmat B. Dionysius Areopagita Eccles. Hierarch. cap. 7. Hinc D. Cyprianus epist. 60 refert in concilio Carthaginensi statutum fuisse, ut si quis frater (id est Christianus) clericum tutorem nominasset, nec offerretur pro eo, nec sacrificium pro eius dormitione celebraretur. D. Augustinus lib. IX Confess. cap. 11 de funere matris suae S. Monicae agens ait: In eis precibus, quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, iam iuxta sepulcrum posito cadavere, etc. Secundo offerri solet sacrificium, et preces pro defunctis fundi in die anniversaria: unde anniversariorum usus in Ecclesia receptus. Tertullianus lib. de Corona Militis (Cap. 3): Oblationes, inquit, pro defunctis annua die facimus. Et lib. de Monogamia: Pro anima eius oret, offerat annuis diebus dormitionis eius. D. Gregorius Nazianzenus Oratione in Caesarium fratrem: Anniversarios honores et commemorationes offerentes. S. denique Isidorus Hispalensis ante annos nongentos hunc ritum anniversariorum pro defunctis in suis monasteriis observandum instituit his verbis (Cap. ultim. Regulae): Pro spiritibus defunctorum altera die post Pentecosten sacrificium offeratur, ut beatae vitae participes facti purgatiores, corpora sua in die resurrectionis accipiant. Ubi notandum aetate S. Isidori, hoc est, quadringentis circiter annis ante S. Odilonem, qui generalem omnium fidelium defunctorum memoriam primus instituit, non quarto nonas Novembris, sed proxima post Pentecosten die anniversariam fratrum defunctorum celebritatem fieri consuevisse. Porro hoc tempore in quibusdam monasteriis transfertur hoc anniversarium in feriam secundam post festum S. Trinitatis, quam puto ab Isidoro vocari alteram diem post Pentecosten, et totam octavam Pentecostes pro una die ab ipso computari. Tertio, non solum in die anniversaria, sed etiam die tertia, septima, trigesima et quadragesima solemnior agebatur defunctorum memoria (Onufr. in lib. de Ritu sepeliendi). Nam in Ecclesiis Occidentalibus celebris ob defuncti memoriam fuit dies quadragesimus. Unde D. Ambrosius in oratione funebri de obitu Theodosii imper., Eius, inquit, principis et proxime conclamavimus obitum, et nunc quadragesimum celebramus, assistente sacris altaribus Honorio principe, quia sicut sanctus Ioseph patri suo Iacob quadraginta diebus humationis officia detulit, ita et hic Theodosio patri iusta persolvit. Mox de huius ritus varietate ita subdit: Alii tertium diem et trigesimum, alii septimum et quadragesimum observare consueverunt, etc. Item in oratione de fide resurrect., Nunc, inquit, die septima sepulcrum adrodimus, qui dies symbolum futurae quietis est. Agit etiam Alcuinus de tertia, septima et trigesima die pro defunctis, lib. de Divinis Officiis cap. penult. et ultimo, huiusque institutionis rationem exponit. Ubi tamen in hoc aberrat, quod tricenarium a trigesima die non distinguat. Nam tricenarium quidem a B. Gregorio fertur institutum: unde et Missae Gregorianae appellantur. Ipse enim lib. IV Dialog. cap. 55 refert se praecepisse pro quodam fratre defuncto diebus triginta continuis sacrificium offerri, ut nulla praetermitteretur dies qua pro absolutione illius Hostia salutaris non offerretur. Id autem aliud erat a celebritate trigesimae diei. Haec enim non triginta dies continenter, sed solummodo trigesima ab obitu die celebrabatur; estque Gregorio longe antiquior, cum et a Palladio in historia Lausiaca (Sec. 23), et a D. Ambrosio, ut modo audivimus, et ab aliis priscis scriptoribus memoretur. Atque haec de oblatione, sive sacrificio pro defunctis oblato ita dicta sint, non quod non omni die eis prosit sacrificium, et non eorum quotidie memoria in sacrificio habenda sit, sed quod illis praecipue diebus solemnior haberetur. Quod autem ad memoriam, seu commemorationem eorumdem attinet, de qua etiam hic agitur, sciendum ex veteris Ecclesiae consuetudine, tum eorum pro quibus offerebatur, tum episcoporum orthodoxorum, tam vivorum quam defunctorum nomina e sacris tabulis, quae δίπτυχα καὶ πτυχὰ dicebantur, recitari solere in Missae sacrificio. Erant autem tabulae duae, quarum uni vivorum, alteri defunctorum nomina inscribebantur. Hinc D. Cyprianus epist. 10 offerri dixit nomina eorum, pro recitari, in oblatione divini sacrificii. Huc pertinet illud Dionysii Areopagitae Eccles. Hierarch. cap. 3: Et cum se mutuo omnes salutaverint, mystica tabularum recitatio fit. Ubi Graece habetur ἱερῶν πτυχῶν. Eodem spectant quae de beati Ioannis Chrysostomi nomine oblitterato et rursus in sacra δίπτυχα relato scribunt Theodoretus (Lib. V, c. 34), Nicephorus (Lib. XIV, c. 26) et alii, quodque Damascenus lib. III de Imaginibus sub finem ex Isidoro monacho narrat, Theophilum patriarcham Alexandrinum ob illud peccatum (quod videlicet Chrysostomi nomen vetuisset publice in ecclesia recitari) non potuisse animam agere, nisi oblata Chrysostomi imagine, eam venerabundus adorasset. His addes Augustinum, qui lib. IX Confess. cap. 12 scribit matrem suam S. Monicam, imminente die resolutionis suae, nihil aliud mandasse aut curasse, quam sui memoriam ad altare Dei fieri, cui nullius diei praetermissione servierat. Exstat epistola quaedam episcoporum Aegyptiorum ad Anatolium Constantinop. episcopum, in qua quid essent sacra diptycha declaratur his verbis: Etiam in venerabili diptycho, in quo piae memoriae transitum ad coelos habentium episcoporum vocabula continentur, quae tempore sanctorum mysteriorum secundum sanctas regulas releguntur, posuit Dioscori nomen, etc. Denique Innocentius papa, 1 epist. ad Decentium offerentium nomina inter sacra mysteria recitari mandat; in ipso nempe canone, non ante: quod etiam in liturgia Chrysostomi factum est, ubi non sub principium dumtaxat, ut apud Dionysium Areopagitam, et in Missa S. Iacobi, sed circa consecrationem quoque repetitur dicta nominum recitatio. (In Episto. vir. illustr. pro concil. Chalcedon.) Permansit autem huius rei vestigium in canone nostro, ubi legitur iuxta vetustos codices: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum nomina; et rursus pro defunctis: Memento etiam eorum nomina, etc. Quod olim observavit Alcuinus eiusdem libri cap. 32, ubi sacrum canonem exponens: Post illa, inquit, verba quibus dicitur: In somno pacis, usus fuit antiquorum, sicut etiam usque hodie Romana agit Ecclesia, ut statim recitaremur ex diptychis, id est, tabulis, nomina defunctorum, atque ita post lectionem nominum subiungerentur verba sequentia: Ipsis videlicet quorum nomina memorantur, et caeteris omnibus in Christo quiescentibus indulgeas locum refrigerii, etc. Idem docet Micrologus de Eccles. Observ. cap. 23. (Vide Durantum de Ritibus Ecclesiae l. II, c. 43.)] memoria et oblatione [Pausantes, ait Cuychius, vocantur qui ab hoc saeculo ad aliam vitam commigrarunt, ibique a laboribus vitae huius quiescentes redemptionem sui corporis exspectant; deductum a verbo Graeco παύομαι, quod est cesso, seu quiesco: unde παῦσις, Latine pausa, sive quies. Sumpta autem appellatio pausantium ex illis verbis Apocalypsis: Beati qui in Domino moriuntur: amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis (Apoc. XIV). Aequum enim est ut qui se bonis operibus toto vitae tenore exercuerunt et fatigarunt, tandem pausa, id est, fine vivendi facta in Domino requiescant. Haec ille. Utuntur eadem voce D. Bernardus serm. 18 in Cantica, et Petrus Blesensis serm. 29, et ante hos concilium Aurelianense cap. 6, ubi dicitur: Quando recitantur pausantium nomina. Eadem porro ratione etiam dormire dicuntur, et dormientes vocantur mortui. Ioan. XI: Lazarus amicus noster dormit. Et I Thessal. IV: Nolumus vos ignorare de dormientibus. Ita passim loquitur Scriptura de hominibus defunctis, sive bonis, sive malis, at de brutis animalibus nusquam: significans nimirum homines morte non penitus ut bestias exstingui; sed, ut in dormientibus, animas interim vivere, corpora vero a somno mortis olim excitanda. Unde et a primis Ecclesiae temporibus coemeteria dicta sunt loca sepulturae deputata, quae Latine sonant dormitoria. Hinc D. Hieronymus epist. 29: Adversus mortis duritiam et crudelissimam necessitatem hoc solatio erigimur, quod brevi visuri sumus eos quos dolemus absentes. Neque enim mors, sed dormitio (κοιμάω, id est, dormio), et somnus appellatur: Unde et beatus Apostolus vetat de dormientibus contristari, ut quos dormire novimus, suscitari posse credamus, et post digestum soporem vigilare cum sanctis, etc.] pausantium iudicaretur indignus.
Cassianus HOME

csg574.39 ubbB_V_0013.16r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik