monumenta.ch > Cassianus > 29 > 4
Cassianus, Collationes, 1, 2, III. De errore Saulis et Achab, quo per discretionis imperitiam sunt decepti. <<<     >>> V. De morte Heronis senis.

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT IV. Quae de bono discretionis in Scripturis sanctis referantur.

1 Haec est discretio, quae non solum lucerna corporis, sed etiam [Sic iste abbas solem pro discretionis, seu rationis lumine interpretatur in illis verbis Apostoli: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV). Quemadmodum et Cassianus lib. VIII Institut. cap. 9. Quam interpretationem placuisse etiam divo Hieronymo ibidem ostendimus.] sol ab Apostolo nuncupatur, secundum illud, Sol non occidat super iracundiam vestram [Ephes. IV]. Haec vitae nostrae gubernatio dicitur secundum illud, Quibus non est gubernatio, cadunt ut folia. Haec consilium rectissime nominatur, sine quo nihil agere omnino, Scripturae auctoritate, permittimur: ita ut ne ipsum quidem spiritale vinum, quod laetificat cor hominis [Psal. CIII], sine ipsius sinamur moderatione percipere, secundum illud: Cum consilio omnia fac, cum consilio vinum bibe. Et iterum: [Vulgata editio: Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu; ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Proverb. XXV).] Sicut civitas muris diruta et non circumdata, sic est vir qui non cum consilio aliquid agit (Proverb. XXV, sec. LXX). Cuius privatio quam perniciosa sit monacho, testimonii huius exemplum ac figura declarat, dirutae eum ac sine muris comparans civitati.
2 In hac sapientia, in hac intellectus sensusque consistit, sine quibus nec interior nostra aedificari domus, nec spiritales poterunt divitiae congregari, secundum illud: [Textus vulg.: Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. In doctrina replebuntur cellaria: universa substantia pretiosa et pulcherrima (Proverb. XXIV).] Cum sapientia aedificatur domus, et cum intellectu iterum erigitur; cum sensu implentur cellaria omnibus divitiis pretiosis et bonis (Proverb. XXIV, sec. LXX). Haec, inquam, est solidus cibus, qui nisi a perfectis tantum ac robustis sumi non poterit, secundum illud: Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali [Heb. V]. Quae in tantum utilis nobis ac necessaria comprobatur, ut etiam verbo Dei eiusque virtutibus coaptetur, secundum illud: Vivus est enim Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis [Heb. IV]. Quibus manifestissime declaratur, nullam sine discretionis gratia perfecte posse vel perfici, vel stare virtutem.
3 Et ita tam beati Antonii quam universorum sententia definitum est, discretionem esse quae fixo gradu intrepidum monachum perducat ad Deum, praedictasque virtutes iugiter conservet illaesas, cum qua ad consummationis excelsa fastigia minore possit fatigatione conscendi, et sine qua multi etiam propensius laborantes, perfectionis nequiverint culmen attingere. Omnium namque virtutum generatrix, custos moderatrixque discretio est.
Cassianus HOME

csg574.38 ubbB_V_0013.15v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik