monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, Collationes, 1, 2, II. Discretionis utilitas ex disputatione abbatis Antoniidemonstratur. <<<     >>> IV. Quae de bono discretionis in Scripturis sanctis referantur.

Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT III. De errore Saulis et Achab, quo per discretionis imperitiam sunt decepti.

1 Denique [Saul primus a Deo electus et inunctus in regem Israelitici populi. Vide historiam, lector, unde discas quanti apud Deum sit obedientia, ut quae sacrificiis et holocaustis omnibus praeferatur. Ubi divus Gregorius ad illam Saulis excusationem commentans: Hoc quidem, inquit, saepe in monasteriis accidit, cum quisque minus religiosus subditus spiritualium praelatorum imperiis adiicere praesumit, cum regularem et communem vitam despicit, et propriae sequitur arbitrium voluntatis; dum enim meliorare vitam eligendo, quam obediendo nititur, quid aliud quam apertam inobedientiam intentione virtutis colorare monstratur?] ille qui primus iudicio Dei regnum populi Israelis emeruit, quia hunc discretionis oculum nequaquam habuit, velut toto corpore tenebrosus effectus, etiam ipse deiectus est regno; dum, lucernae huius tenebris atque errore deceptus, acceptabiliora Deo sacrificia sua quam, erga praeceptum Samuelis obedientiam, credidit iudicanda, atque ex illa magis parte causam offensionis incurrit, ex qua repropitiandam sibi divinam speraverat maiestatem. Huius, inquam, discretionis ignoratio [Historiam habes III Reg. XX, ubi Achab dum contra Dei praeceptum communi hosti regi Syriae inconsulta et inordinata clementia pepercit, sententiam mortis pro eo accepit, propheta denuntiante, Erit anima tua pro anima illius.] Achab regem Israel post illum sublimissimae victoriae triumphum, qui ei fuerat Dei favore concessus, credere compulit meliorem esse misericordiam suam, quam divini exsecutionem severissimam praecepti et, quemadmodum ipsi videbatur, crudelis imperii.
2 Qua consideratione mollitus, dum mavult cruentam victoriam clementia temperare, ob indiscretam misericordiam velut toto corpore redditus tenebrosus irrevocabili morte damnatur.
Cassianus HOME

csg574.38 ubbB_V_0013.15v