Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT II. Discretionis utilitas ex disputatione abbatis Antoniidemonstratur.
1 | Memini igitur quondam in annis adhuc pueritiae constitutus in partibus Thebaidis, ubi beatus Antonius morabatur, seniores ad eum perfectionis inquirendae gratia convenisse. Cumque a vespertinis horis usque ad lucem fuisset protracta collatio, quaestionem hanc maximum noctis spatium consumpsisse. Nam diutissime quaerebatur quaenam virtus vel observantia monachum possit a diaboli laqueis ac deceptionibus custodire semper illaesum, vel certe recto tramite firmoque gressu ad perfectionis culmen perducere. |
2 | Cumque pro captu mentis suae unusquisque sententiam suam proferret, et alii quidem hoc in ieiuniorum vigiliarumque studio collocarent, quod his videlicet extenuata mens ac puritatem cordis et corporis assecuta, Deo facilius uniretur: alii in nuditate et contemptu universarum rerum quibus mens si penitus exueretur, tamquam nullis deinceps retinentibus laqueis ad Deum expeditior perveniret; alii ἀναχώρησιν necessariam, id est, remotionem et eremi secreta censerent, in qua commanens quis familiarius interpellare Deum eique possit peculiarius inhaerere: nonnulli sectanda charitatis, id est, humanitatis officia definirent, quod his regna coelorum daturum se Dominus in Evangelio velut specialius repromittat, dicens: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. [Matth. XXV]. Cumque in hunc modum diversis virtutibus aditum certiorem ad Deum parari posse decernerent, essetque noctis maximum tempus hac inquisitione consumptum; intulit demum beatus Antonius: Omnia quidem haec quae dixistis necessaria sunt et utilia sitientibus Deum atque ad eum cupientibus pervenire; sed his principalem tribuere gratiam nequaquam nos innumeri multorum casus et experimenta permittunt. |
3 | Nam quosdam saepenumero acerrime ieiuniis seu vigiliis incubantes, ac mirifice in solitudine secedentes, privationem quoque omnium facultatum ita sectantes, ut ex ipsis ne unius quidem diei victum sibimet unumque denarium superesse paterentur, humanitatis etiam studia tota devotione complentes, ita vidimus repente deceptos, ut arreptum opus non potuerint congruo exitu terminare, summumque fervorem et conversationem laudabilem detestabili fine clauserint. |
4 | Quamobrem quid principaliter ducat ad Deum manifeste poterimus agnoscere, si ruinae ac deceptionis illorum causa diligentius a nobis fuerit indagata. Illis namque cum exuberarent praedictarum opera virtutum, discretio sola deficiens usque ad finem ea durare non sivit. Nec enim alia lapsus eorum causa deprehenditur, nisi quod minus a senioribus instituti, nequaquam potuerunt rationem discretionis adipisci, quae praetermittens utramque nimietatem, via regia docet monachum semper incedere, et nec dextera virtutum permittit extolli, id est, fervoris excessu continentiae iustae modum inepta praesumptione transcendere, nec oblectatum remissione deflectere ad vitia sinistra concedit, hoc est, sub praetextu gubernandi corporis contrario spiritus tepore lentescere. |
5 | Haec namque est discretio, quae oculus, et lucerna corporis in Evangelio nuncupatur, secundum illam sententiam Salvatoris: Lucerna corporis tui est oculus tuus: quod si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit [Matth. VI]: eo quod ipsa, cogitationes hominis universas actusque discernens, cuncta quae gerenda sunt pervideat atque perlustret. |
6 | Quae si in homine nequam fuerit, id est, non vero iudicio et scientia communita seu quolibet errore ac praesumptione decepta, totum corpus nostrum faciet tenebrosum, hoc est, omnem aciem mentis actusque nostros reddet obscuros, caecitate scilicet vitiorum et perturbationum tenebris involutos. Si enim, inquit, lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae ipsae quantae erunt! |
7 | Nulli namque dubium est, errante iudicio cordis nostri et ignorationis nocte possesso, cogitationes quoque et opera nostra quae ex discretionis deliberatione descendunt, maioribus peccatorum tenebris implicari. |