Cassianus, Collationes, 1, 2, CAPUT PRIMUM.
1 | Degustato itaque matutino sopore, cum ortum lucis tandem nobis claruisse gaudentes, repromissam narrationem reposcere coepissemus, beatus Moyses ita exorsus est: Cum videam vos tanti desiderii ardore flammatos, ut ne ipsum quidem parvissimum quietis momentum, quod spiritali collationi subtrahens, refectioni carnis malueram deputare, ad requiem credam vestri corporis profecisse, mihi quoque hunc vestrum consideranti fervorem sollicitudo maior incumbit. |
2 | Necesse est enim etiam me in persolvendo debito, tanto maiorem devotionis curam gerere, quanto vos attentius video illud expetere, secundum illam sententiam: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellige quae apponuntur tibi, et immitte manum tuam, sciens quia talia oportet te praeparare [Prov. XXIII sec. LXX]. Quamobrem de bono discretionis eiusque virtute dicturi, in quam sermo nocturnae collationis ingressus, finem nostrae disputationi dedit, congruum credimus eius excellentiam Patrum primo consignare sententiis, ut cum patuerit quid de illa senserint vel pronuntiaverint maiores nostri, tum prolatis tam antiquis multorum quam recentibus ruinis et casibus qui, pro eo quod minus eam fuerant assecuti, pernicioso deiecti sunt lapsu, in quantum possumus, utilitates eius et commoda retractemus: quibus discussis quemadmodum excolere eam atque expetere debeamus, considerantes meriti eius et gratiae pondus, efficacius instruamur. |
3 | Est enim non mediocris quaedam virtus, nec quae humana passim valeat industria comprehendi, nisi divino fuerit munere gratiaque collata. Siquidem inter nobilissima Spiritus sancti dona, hanc quoque ita legimus ab Apostolo numerari: Alii datur per spiritum sermo sapientiae; alii fides in eodem spiritu; alii gratia sanitatum in uno spiritu [I Cor. XII]. Et post pauca: Alii discretio spirituum [I Cor. XII]. Deinde completo omni catalogo spiritualium charismatum, infert: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid.). Videtis ergo non terrenum nec parvum esse discretionis munus, sed divinae gratiae maximum praemium: quam nisi monachus omni intentione fuerit assecutus, et ascendentium in sese spirituum discretionem certa ratione possederit, necesse est eum velut in nocte caeca tetrisque tenebris oberrantem, non solum perniciosis foveis praeruptisque incidere, sed etiam in planis ac directis frequenter offendere. |