monumenta.ch > Boethius > 11 > 3 > 10 > 13
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 12. <<<
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 13.
1 Sed cum species in materiam venerint, id est in civilem quaestionem, et eam cum suis obtinuerint partibus, inferunt secum etiam ipsam rhetoricae facultatem: quare etiam rhetoricae partes.2 In singulis ergo constitutionibus erunt rhetoricae partes.3 Sed illata materia rhetorica infert secum instrumentum suum.4 Infert igitur secum orationem, et haec proprias partes: eritque in constitutionibus exordium et narratio et caetera.5 Sed cum instrumentum venerit in civilem quaestionem, operam quoque suam simul infert.6 Et docebit igitur ac persuadebit in omni constitutione.7 Sed haec per se venire non poterunt, nisi sit is qui haec moveat, velut artifex atque architectus.8 Hic autem est orator, qui cum ad causam accesserit, faciet officium suum.9 Bene igitur dicet in omni genere causarum, et in omni constitutione.10 Orator faciet etiam finem, tum ut bene dixerit in omni constitutione, tum ut persuaserit.11 De singulis igitur nunc quidem in commune tractavimus: de unoquoque vero separatim post, si erit commodum, disseremus.12 EXPLICIT SPECULATIO COMMUNIS DE RHETORICAE COGNATIONE.
Boethius HOME
bmv406.181 bnf11127.106 csg830.373
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik