monumenta.ch > Boethius > 7 > 12
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 11. <<< >>> 13.
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 12.
1 Tota rhetorica in speciebus; species vero ita totam materiam informant, ut tamen vicissim totam sibi vindicent: quod ex hoc intelligi potest, quoniam omnes sibi materiae partes singulae species tenent.2 Nam in iudiciali quatuor constitutiones invenies, et in deliberativa demonstrativaque easdem quatuor invenire queas.3 Unde ostenditur, si omnes partes causae generalis, quae est civilis quaestio, singulae species habent, omnes vero partes causam esse; ipsam causam, id est civilem quaestionem, ab speciebus vicissim vindicari totam: eo modo quo vox uno tempore ad plurimorum aures pervenit cum suis integra partibus, id est elementis.4 Nam eodem tempore tota causa ad diversas species cum suis partibus transit.
Boethius HOME
bmv406.181 bnf11127.106 csg830.372
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik