monumenta.ch > Boethius > 11
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 10. <<<     >>> 12.

Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 11.

1 Quare est genus rhetoricae facultas.2 Rhetoricae vero species tres, iudicialis, demonstrativa, deliberativa.3 Materia autem civilis quaestio, quae dicitur causa.4 Partes huius materiae constitutiones.5 Rhetoricae partes, inventio, dispositio, elocutio, memoria, actio.6 Instrumentum, oratio.7 Instrumenti partes, exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, peroratio.8 Opera, docere et movere.9 Actor, orator.10 Officium huius, bene dicere.11 Finis, tum bene dixisse tum persuadere est.
Boethius HOME

bmv406.181 bnf11127.106 csg830.372