monumenta.ch > Boethius > 11 > 3 > 10
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 9. <<< >>> 11.
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 10.
1 Sunt autem partes constitutiones causae generalis hoc modo.2 Si enim omnis causa coniecturalis esset, nec alius status inveniretur, non esset status coniecturalis causae pars, sed ipsa causa esset sine dubio coniectura.3 Sed quoniam partim coniectura, partim sine, partim qualitate, partim translatione, causae omnes tenentur, pars est constitutio causae, non eius quam tenendo informat, sed eius quam dividit generalis; cuius scilicet quasi membrum aliquod abscidens suum facit unaquaeque constitutio.4 Sunt igitur partes ut species causae constitutiones generalis, non eius quam unaquaeque tenens informaverit.
Boethius HOME
bmv406.181 bnf11127.106 csg830.372