monumenta.ch > Boethius > 9
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 8. <<< >>> 10.
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 9.
1 Quid igitur est dicendum?2 Patet via rationi.3 Neque enim causae eius pars esse dicitur constitutio, quae in controversiam venit, et quam status constituit: cum praesertim qui additur ad causam status, iam una constitutione firmata, non sit principalis sed accidens; atque in uno negotio tot veniant controversiae quot sunt constitutiones.4 Sed quot controversiae, tot causae: et licet eas unum contineat negotium, causae tamen impermixtae sibi variantur.5 Ut qui iuvenem de lupanari exeuntem vidit, paulo post de eodem loco uxorem suam vidit egressam, accusat iuvenem adulterii.6 Hic unum negotium quod vertitur est; causae autem duae: una coniecturalis, si neget se fecisse; altera finitiva, si in lupanari concubitum non dicat posse adulterium putari.7 Sed neque neganti pars est eiusdem controversiae coniecturalis status; neque definienti definitio: totam enim continet causam.8 Causam autem voco non generaliter, sed controversiam constitutione aliqua firmatam.
Boethius HOME
bmv406.180 bnf11127.106 csg830.372
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik