monumenta.ch > Boethius > 8
Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, , 7. <<<     >>> 9.

Boethius, Speculatio de rhetoricae cognatione, Speculatio de rhetoricae cognatione, 8.

1 Finis tum in ipso, tum in altero.2 In ipso quidem, ut bene dixisse, id est dixisse apposite ad persuasionem; in altero vero, persuasisse.3 Neque enim si qua impediant oratorem quominus persuadeat, facto officio, finis non est consecutus.4 Sed is qui officio quidem fuit contiguus et cognatus, consequitur, facto officio; is vero qui extra est, saepe non consequitur.5 Neque tamen rhetoricam suo fine contentam honore vacuabit.6 Haec quidem ita sunt mixta, ut rhetorica insit speciebus, species vero insint rhetoricae.7 Causarum autem partes status esse dicuntur, de quibus hoc modo dispiciendum est.8 Quomodo enim partes esse putabuntur causae, si ita partes ut species?9 quomodo fieri potest, ut in una causa plures constitutiones sint?10 nam species sibimet impermixtae sunt.11 At veniunt in causam plurimae constitutiones: non sunt igitur partes causarum, velut species status.12 Illud quoque quod nulla species aliam sibi oppositam speciem ad substantiam iuvat.13 Constitutio vero constitutionem confirmat ad fidem.14 Nec vero fieri potest ut ita sint causarum quasi totius partes.15 Nullum enim compositum ex una parte totum atque integrum esse potest.16 At in causa constitutio una idonea est constituere causam.
Boethius HOME

bmv406.180 bnf11127.105 csg830.371

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik